<<</>>>

NuméroB07033

Genre[non indiqué]

Date (précise)9999

Authenticiténon suspecté

Languelatin



Auteur

Bénéficiaire

Regeste

(PARROCHIA SANCTI LEODEGARII.)

Texte

Homo quidam Benedictus nomine de Cutiaco, Dei amore compulsus, dedit in helemosina, pro anima sua omniumque parentorum suorum animabus, aliquid de hereditate sua, quæ sita est in barrochia Sancti Leodegarii, totum videlicet quod ibi videbatur habere: hoc sunt quatuor terræ divisiones, quantum in longum vel latum determinant. Testes hujus doni sunt: Deodatus præpositus, Bernocus Moncels, Durannus Peredet. Item uxor cujusdam hominis, Duranni Ceci, de Sancto Luciano obtulit Deo, in helemosina, totum alodium suum, quem videbatur habere in villa Basifranc, in barrochia de Vitri. Dati hujus sunt testes: Bernardus cementarius, Durannus Peredet, Ansoenus. Ipse jam dictus frater Wichardus extruxit molendinum super fluvium Bizon, cui calumpniabantur quidam homines, Inus Rainerius Moncel et Andreas Contat; et ipsi ergo finierunt et Deo obtulerunt si quid recti erat eis, eo tenore ut in alimaunia pauperum proficeret. Hujus rationis testes sunt: Hugo de Larr’, Constans Boeri, Lethaldus de Capella. Omnes isti supradicti calumpniatores pro hoc dono unusquisque IIIIor solidos acceperunt. Adalis de Fracto Puteo et filii ejus, Letardus et Rotbertus, et filia ejus Deodata laudaverunt donum molendini supradicti, quam in eo partem ipsi habebant; et acceperunt pro hoc III. solidos et sex denarios. Testes: Girardus de Fracto Puteo et Durannus filius Constabuli. Folcherius de Corouro fecit fidem supradictæ Adelais, ut si malum de molino evenerit, ipse emendet. Benedictus de Rimannes fecit fidem Eldrico fratri suo de filio ejus Rotberto; de simili causa Thetærals laudavit, et XXti denarios accepit. Sig. Bet. Duranni, Hugo de Un...., Rotbertus presbiter, Rodulfus Meschinus. Quidam miles e castro Sancti Johannis, nomine Ansedeus de Angleduris, dedit Deo in helemosina et domno Wichardo hel(emosinario) quemdam suum servum nomine Stephanum, et pro hoc dono VII. solidos accepit. Bernardus Caval, Stephanus Gunzze, Petrus Guntar, Bernardus Guntar, Girardus Benedictus, Rainardus Winebald, Bernardus: isti omnes erant calumniatores molendini, et guerpierunt Deo et ad locum Paredi. Testes ex hoc: Rainaudus et Durannus monachi, et Morestenus Faitaldus; testes fuerunt Wilelmus Luurciaco, Walterius Florenzang. Hugo de Saliniaco dedit Deo in helemosina, pro salute animæ suæ, servulum suum nomine Teudbaldum. Hugo et Wichardus filii ejus laudaverunt; testes Ansedeus et Rotbertus fratres fuerunt, Hugo et Agano similiter fratres. Donnus Hugo Cluniensis abbas, ex consensu donni Hugonis prioris et Wichardi helemosinarii, stabilivit et jussit ut molina quæ in stagno Tolon construxit vel construxerit, pisces ex stagno in generali fratrum deveniant, reditus annonarum molini ad helemosinam monasterii perveniant præcepit.

Notes

Numéro CBMA : 7064

Bibliographie

CHEVALIER (U.), Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum, Montbéliard, 1891, p. 29-31, n° 48.

Comment citer cette notice

Acte n°261774 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte261774/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.