<<</>>>

NuméroB07030

Genre[non indiqué]

Date (précise)9999

Authenticiténon suspecté

Languelatin



Auteur

Bénéficiaire

Regeste

(CAP.) LXVI. — CARTA WICHARDI FILII ANSEDEI PRÆPOSITI.

Texte

Quidam nobilis miles nomine Wichardus, mundum abitiens et habitum sanctæ religionis accipiens, dedit Deo et huic loco, in villa Sancti Justi, I. pratum et I. vineam, I. clausum contiguum ipsi prato et bordeleriam Chassoer, ubi manebat quidam homo nomine Goulbertus; dedit etiam servum nomine Constantinum et suam partem de infantibus ejus, et item alium servum nomine Ansoænum. Item, in villa Corouro, dedit omnem terram quam de beneficio comitis possidebat; item, juxta castrum Quadrile, molendinum et tenementum mulnerii, et pratum quod de comite ibi habebat. Testes huius rei sunt hii: ipse Wichardus, Hugo et Agano fratres ejus, Jocerannus de Copetra, Wilelmus de la Porta, Ansedeus Sancti Desiderii. Hæc omnia domnus Hugo comes postmodum, publice ad portam Quadrilensem, in conspectu omnium laudavit et insuper in silva de Fai, ad mansum Constantini cursum dedit ad omnes matherias, et ad calefaciendum similiter et ad molendinum, omnes matherias ad clausionem prati, et insuper ad omnia quæ præfatus Wichardus huic loco concessit in eadem silva; et CCCtos solidos accepit. Hujus doni comitis testes fuerunt: Humbertus Borbon, Girardus Buxol, Letbaldus Digoni. Jocerannus Copetra.

Notes

Numéro CBMA : 7061

Bibliographie

CHEVALIER (U.), Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum, Montbéliard, 1891, p. 28-29, n° 45.

Comment citer cette notice

Acte n°261771 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte261771/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.