<<</>>>

NuméroB06997

Genre[non indiqué]

Date (précise)9999

Authenticiténon suspecté

Languelatin



Auteur

Bénéficiaire

Regeste

CAP. X. — NOMINA ET UTILITAS QUORUMDAM PRÆPOSITORUM HUJUS LOCI PARTIM NOTATA.

Texte

Inter hæc libet memorari de quibusdam præpositis sive procuratoribus hujus loci, qui in præcedentibus temporibus solliciti exsecutores, ædificatores et in melioratione loci pervigiles fuerunt, strenuique sive utiles. Quorum aliquos nominari placet: Andraldum videlicet, virum sapientem et eruditum, qui in multis interius exteriusque loco fuit utilis; post hunc fuit domnus Gunterius, vir bonus, castus et rectus, qui similiter ut prior multis locum ditavit necessariis, id est in ædificiis, in adquirendis terris diversisque commodis; huic successit domnus Segualdus, qui et ipse interius exteriusque locum in omnibus studuit per omnia meliorare; non dispar etiam fuit alius domnus Girbertus, qui in multis et quampluribus hunc locum exornavit decentius. Post hos vero quem nominari competit nimium, quia et hoc exigit ipsa operis materies, devenit domnus Hugo hoc tempore moderno; qui, secutus exempla priorum, in omnibus affabilis et benivolus cunctis, plenissime intus extraque locum adornavit dignissime: id est in ædificiis, in ornamentis, in ecclesiarum terrarumque multiplicium locis in diversis emptione, redemptione, novarumque consuetudinum ademptione, quarum quædam hic erunt inserendæ.

Notes

Numéro CBMA : 7028

Bibliographie

CHEVALIER (U.), Chartularium prioratys beatae mariae de Paredo monachorum, Montbéliard, 1891, p. 11, n° 12.

Comment citer cette notice

Acte n°261738 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte261738/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.