<<</>>>

NuméroB05165

Genre[non indiqué]

Date (précise)1100

Authenticiténon suspecté

Languelatin



Auteur

Bénéficiaire

Regeste

CHARTA QUA NOTUM EST STEPHANUM COMITEM MATISCONENSEM WERPIVISSE CONSUETUDINES QUAS HABEBAT IN MANSO DE MOHEL, QUEM MONASTERIO CLUNIACENSI BERNARDUS, DURANNUS, ETC. DEDERANT.

Texte

Noverint omnes presentes et futuri, quod Bernardus, Durannus, Hugo et Arlebaldus de Mohel, et mater ipsorum donaverunt Deo et beato Petro et domno Hugoni abbati, ad locum Cluniacum, totum mansum de Mohel, sicut habetur in terra plana, in vineis, pratis, molendinis et boscis. Hoc donum fecerunt predicti fratres pro suis et parentum suorum animabus, et in capitulo Cluniacensi coram omni conventu laudaverunt et confirmaverunt. Sed in hoc manso habebam ego Stephanus, comes Matisconensis, per consuetudinem tres modios vini et unum sextarium avenæ. Unde noverint omnes sanctæ ecclesiæ filii, quod ego Stephanus comes hanc consuetudinem quam ibi habebam, scilicet tres modios vini et medietatem sextarii avenæ (quia alteram medietatem tenet vicecomes de me), dono Deo et beato Petro et domno Hugoni abbati reverendo ad locum Cluniacum; omnem etiam torturam atque tolturam quam in eodem manso faciebam, aut ego sive aliquis sub potestate mea, dono et finio, et ex toto werpio similiter Deo et beato Petro ad eundem locum Cluniacum, pro anima mea et pro animabus antecessorum meorum, et omnium successorum meorum, ut Deus omnipotens per intercessionem beati Petri, et per preces et orationes fratrum Cluniacensium tribuat mihi hanc vitam sic transire, ut ad æternam possim pervenire, et antecessores meos absolvat de injuriis quas in eodem manso fecerunt, et ipsis requiem æternam concedat, et successoribus meis pacem et virtutem tribuat, eosque ad bonum finem perducat. Hoc donum feci ego Stephanus comes Deo et beato Petro, et domno Hugoni Cluniacensium venerando abbati, in manum domni Bernardi, decani de Chivinnis, in presentia domni Dalmacii Joret, religiosi monachi, et domni Narduini, fratris ejus. Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo, sedente in Romana ecclesia Pascali papa secundo; Berardo, Matisconensium episcopo. Quod si quis successorum meorum, hoc donum quod ego feci pro remedio animæ meæ et pro remedio omnium parentum meorum, tam preteritorum quam futurorum, deleverit, aut violaverit, aut Clunicensi loco de ipso nocuerit, noceat illi quicquid est in cælo aut in terra, et deleat illum Deus de libro vitæ, donec ad emendationem veniat, et satisfactionem Cluniacensi loco faciat. Hujus doni testes sunt et auditores atque laudatores: Ulricus de Balgiaco et conjunx ipsius; Gaufredus de Maile, et Artardus, frater ejus, prepositus Matisconensis, Joannes de Blani, canonicus Matiscensis, Wicardus Crevasant.

Notes

Numéro CBMA : 5173 Au dos : Carta de manso de Mohel.

Bibliographie

BERNARD A., BRUEL A., Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 5 : 1091-1210, Paris, Imprimerie nationale, 1894, p. 95-96, n° 3743 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France. Première série, Histoire politique).

Source de l'édition

Paris, BNF, collection de Bourgogne, n. 177 (original)

Comment citer cette notice

Acte n°259906 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte259906/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.