<<</>>>

NuméroB05068

Genre[non indiqué]

Date (approximative)1090

Authenticiténon suspecté

Languelatin



Auteur

Bénéficiaire

Regeste

CHARTA QUA DALMACIUS, JOSCERANNUS ET PAGANUS, FILII BERNARDI DE INSULA, WERPIUNT TERRAS JUXTA OBEDIENTIAM SANCTI JANGULFI, QUAS PATER EORUM DEDERAT MONASTERIO CLUNIACENSI.

Texte

Noticia werpitionis quam fecerunt filii Bernardi de Insula tres, quorum nomina hec sunt: Dalmacius, Joscerannus, Paganus, in obedientia Sancti Jangulfi, cujus contentionis et definitionis iste est tenor: pater eorum Bernardus de Insula convenerat cum monachis Cluniacensibus, domno Sigauldo prioratum tenente, ecclesiam juris proprii de Capella vocatam se daturum. Pro qua conventione et promissione doni VII mansos de terra Sancti Petri sibi dederunt. Ille autem, fallens promissum, et illam suam ecclesiam non dedit, et mansos quos acceperat retinuit, quin etiam suis vassis in beneficium distribuit. Tandem per studium domni Sigaudi prioris et districtionem Tetbaldi, comitis Cabilonensis, coactus est pro mansis illis injuste beneficiatis comcambium monachis de allodo suo reddere. Quod et fecit juxta obedientiam Sancti Jamgulfi. Quod concambium et compacationem filii ejus suprascripti post obitum ejus semper calumpniati sunt, et multa damna obedientie propterea intulerunt, usque dum tempore domni Unaldi prioris, ita cum eis placitum est, ut de bonis Sancti Petri C quinquaginta solidos acciperent, et restaurationem illam patris sui solutam et quietam monachis dimitterent; et insuper malas consuetudines et violentias quas in eadem obedientia faciebant omnino remitterent. Hoc in presencia domni Hugonis abbatis firmatum est. Qui etiam fratres postea a toto conventu monachorum, ante altare Sancti Petri de tortura quam fecerant, absolvi se fecerunt, et animam patris, ut tantum firmius in promisso prestarent. Hujus vuerpicionis domnus Bernardus Grossus testis et alii multi.

Notes

Numéro CBMA : 5076 Au dos : Carta quam fecerunt duo (tres) fratres, filii Bernardi militis, Dalmatius, Joscerannus, Paganus.

Bibliographie

BERNARD A., BRUEL A., Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 4 : 1027-1090, Paris, Imprimerie nationale, 1888, p. 821-822, n° 3651 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France. Première série, Histoire politique).

Source de l'édition

Paris, BNF, collection Moreau, 36-131 (copie)

Comment citer cette notice

Acte n°259809 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte259809/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.