<<</>>>

NuméroB05066

Genre[non indiqué]

Date (approximative)1090

Authenticiténon suspecté

Languelatin



Auteur

Bénéficiaire

Regeste

NOTITIA ALTERCATIONIS PRO HOMINIBUS CLUNIACENSIBUS ET SANCTI VINCENTII MATISCONENSIS IN POTESTATIBUS DE OSANO ET DE BLANOSCO.

Texte

Primo venit quidam liber homo ad Osanum villam, qui cum ibi in libera voce mansisset, commendavit se senioribus ipsius ville. Contigit ut postea quædam libera femina similiter advenerit, quam predictus homo duxit uxorem, et procreatis infantibus ambo defuncti sunt. De quibus infantibus una femina venit ad Blanoscum, nomine Marchildis, aliis in Ausano remanentibus. Marchildis autem accepit maritum de Blanosco, de quo genuit infantes Guntardum et Gunterium et Ermensindam, matrem Ingelmari; et ita factum est ut inter duas istas potestates parentela dividatur. Quidam homo, nomine Adelelmus, fuit servus Cluniaco et accepit uxorem de villa Ausanum, nomine Ausanam. Sed quia de potestate Sancti Vincentii erat, dedit pro ea duo mancipia; postea conquisierunt alodum, quem ipsa Ausana jam vetula vendidit paribus suis de villa Aiona; hereditatem suam quam habebat in Ausana similiter vendidit. Nunc vero filia ejus, cum ei servitium a Cluniaco quereretur, dixit publice quod per occasionem de matre sua transferret se ad potestatem Sancti Vincentii. Hoc legaliter probari potest. Rainnaldus tenet jam Albertum et Fredelenum et Teodonum; isti sunt de Cluniaco. De Aiona Rainaldus etc............

Notes

Numéro CBMA : 5074

Bibliographie

BERNARD A., BRUEL A., Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 4 : 1027-1090, Paris, Imprimerie nationale, 1888, p. 819, n° 3649 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France. Première série, Histoire politique).

Source de l'édition

Paris, BNF, collection Moreau, 36-109. (copie)

Comment citer cette notice

Acte n°259807 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte259807/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.