<<</>>>

NuméroB05054

Genre[non indiqué]

Date (fourchette)entre 1089 et 1095

Authenticiténon suspecté

Languelatin



Auteur

Bénéficiaire

Regeste

CHARTA QUA HUGO DE CUSDUNO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI, CONCEDENTE FULCONE BELVACENSI EPISCOPO, DUAS ECCLESIAS IN VILLA ALLINCURTE SITAS.

Texte

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Omnis qui semet-ipsum intelligit hominem duabus naturis, anima videlicet rationali et corpore, constare cognoscit. Qua in re videtur esse parti utrique digneque suos providere. Et quia justum est de resurrectione cogitare, valde necessarium est pro peccatis offerre: «Unde beatus Augustinus: Animas, inquit, defunctorum posse relevari pietate suorum viventium.» Quapropter ego Hugo de Cusduno, Dei gratia, de salute animæ meæ, immo et patris mei et matris meæ multum precavens in futurum, duas videlicet æcclesias sitas in villa quæ vocatur Allincurtis, quarum una est fundata in honore sanctæ Margaritæ virginis et martyris superius in monte; altera in honore sanctæ Dei genitricis et virginis Mariæ in valle sita, ad quam tota parrochia ejusdem villæ pertinet, sanctæ matri æcclesiæ Cluniacensi atque beatis apostolis Petro et Paulo, necnon donno Hugoni abbati ceterisque fratribus ejusdem æcclesiæ condonavi. Et notum sit omnibus Christi fidelibus, quod Thomas, filius Thomæ, qui decimas hearundem æcclesiarum tempore illo de me tenebat, dedit et ego concessi. Hujus vero donationis testes sunt: Teuzo, Hilbertus, Arnulfus, Raimulfus, Walterus; milites isti affuerunt et plures alii. Molendinum vero subter villam de quo ego et Hyvo, Noviomensis castellanus, litigabamus, dedi; defunctoque Hyvone, filius ejus Hugo condonavit. Hujus donationis testes affuerunt: Aganus, qui etiam partem suam donavit, Huardus prepositus, Guitbertus pedagogus, Rotbertus. Alterum vero molendinum parum superius illo donavi, et Huulardus, qui de me tenebat, æcclesiæ beatæ Margaritæ virginis, et uxor ejus Odda condonaverunt. Hujus vero donationis testes sunt: Philippus, Arnulfus, Ayrardus, Richardus, Alelmus, Petrus, Rodulfus, Galterius, Oddardus. Si vero aliquis beneficia de me tenentium beatæ Margaritæ virgini suum beneficium aliquando vellet donare, omnino id sibi facere liceret, absque ulla requisitione pecuniæ, quam ego Hugo vel aliquis successorum meorum exigeret. Præfatas ecclesias cum altaribus et omnia ad eas pertinentia, terras scilicet arabiles et silvas, prata et vineas, servos et ancillas dedi. Si quis vero, quod futurum esse non credo, de heredibus meis contra hanc donationem aliquid calumpniaverit, ejus repeticio effectum non habeat, sed cum Symone mago, et Juda Scarithothe, Datan quoque et Abiron, iram omnipotentis Dei incurrat. Qui vero bene administraverit, particeps hujus helemosinæ fiat. Ego Fulco, Dei gratia sanctæ Belvacensis æcclesiæ episcopus, volo ut notum sit omnibus Christi fidelibus, quod hoc donum concessi, et confirmavi, et æcclesiæ Cluniacensi ex nostra parte condonavi, et Lisiardus earundem æcclesiarum concessit archidiaconus. Hujus vero donationis testes sunt: Rogerius, Hugo de Sancto Pantaleo, Arnulfus Aleymus, Raimulfus, Lancelinus frater meus, et Petrus. Ut igitur hæc inconvulsa permanerent, coram istis testibus et monachis atque canonicis necnon presbiteris nostri episcopatus sicut sunt prescripta confirmavi. † Hoc signum nostra propria manu feci, et insuper sigillum nostræ auctoritatis, quatinus firmius sit donum, apposui. Ex parte etiam Dei omnipotentis, beatorum quoque apostolorum Petri et Pauli auctoritate et nostra, omnes qui contraire vel contradicere presumerent excommunicavi. Escelina, uxor Hugonis, et fratres ejus prefatum donum laudaverunt et confirmaverunt.

Notes

Numéro CBMA : 5062 Au dos : Carta de æcclesia Sanctæ Margaritæ virginis, confirmata a domno Fulchone episcopo Belvacensi.

Bibliographie

BERNARD A., BRUEL A., Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 4 : 1027-1090, Paris, Imprimerie nationale, 1888, p. 807-808, n° 3637 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France. Première série, Histoire politique).

Source de l'édition

Paris, BNF, collection de Bourgogne, n. 153 (original)

Comment citer cette notice

Acte n°259795 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte259795/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.