<<</>>>

NuméroB05046

Genre[non indiqué]

Date (approximative)1087

Authenticiténon suspecté

Languelatin



Auteur

Bénéficiaire

Regeste

CHARTA QUA AREMBURGIS, UXOR WALCHERII DE SALINS, DAT MONASTERIO CLUNIACENSI DUOS MANSOS IN VILLIS PARCEI ET POLLEI.

Texte

In nomine Dei, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Notum sit cunctis sanctæ Dei æcclesiæ catholicæ fidelibus, presentibus et futuris, quod ego Aremburgis, uxor Vualcherii de Salins, timens diem juditii et penas ignis eterni, flammasque inextinguibiles, recognosco me multum peccasse contra Deum et sanctos ejus; ideoque ego supradicta femina, mortis timore perterrita, volo Deum et sanctam ejus genitricem omnesque sanctos ejus placare: videlicet de hereditate mea dare helemosinam Christi pauperibus, quia ipsa Veritas clamat in Evangelio dicens: «Date helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis»; et in alio loco Dominus dicit: «Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis, ut vos recipiant in eterna tabernacula». Unde ego, pro Dei amore et aliorum sanctorum, et pro animæ meæ remedio omniumque meorum parentum, dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, locoque Cluniacensi, cui domnus Hugo abbas prodesse ac preesse videtur, fratribusque ibidem Deo servientibus, presentibus et futuris, videlicet dono duos mansos, unum in villa Parcei, quem tenet Grimoldus, cum suis appenditiis, videlicet campis, vineis, pratis, silvis, culto et inculto, cum omnibus quæ ad ipsum pertinent mansum, sine alicujus calumpnia. Item dono alium mansum in villa Pollei, cum his quæ ad ipsum respiciunt. Si quis autem hanc donationem infringere voluerit, (quod absit!) nisi ad satisfactionem venerit, sit anathema maranatha. S. Aremburgis, quæ donum hoc fecit et testes firmare rogavit. S. Vuilelmi, filii sui. S. Arberti, filii ejus. S. Ascherii. S. Vualterii, filii ejus, de Salins.

Notes

Numéro CBMA : 5054

Bibliographie

BERNARD A., BRUEL A., Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 4 : 1027-1090, Paris, Imprimerie nationale, 1888, p. 796-797, n° 3629 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France. Première série, Histoire politique).

Source de l'édition

Paris, BNF, n.a. lat. 1498, cartulaire B, chartes de l'abbé Hugues, p. 258, CCLX. (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°259787 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte259787/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.