<<</>>>

NuméroB05045

Genre[non indiqué]

Date (approximative)1087

Authenticiténon suspecté

Languelatin



Auteur

Bénéficiaire

Regeste

CHARTA QUA AREMBURGIS [DE SALINS], DAT MONASTERIO CLUNIACENSI DUOS MANSOS IN VILLA PARCEU.

Texte

Sacrosanctæ Dei æcclesiæ Cluniensi in honore principis apostolorum Petro et Paulo constructæ, ac in episcopatu Matisconensi sitæ, ego Aremburgis, ad memoriam preceptum Domini dicentis adducens «Date helemosinam», et alibi: «Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis», dono, pro animæ meæ remedio, duos mansos de vineis, et cuncta ad ipsos mansos pertinentia, scilicet planicies, prata, silvas, arbores et cetera. En sunt mansi isti in villa quæ dicitur Parceu positi. Possessores autem harum vinearum quas infra demonstraturus sum fuerunt Grimaldus et Engo. Has nichilominus transfundo ac concedo jam prefato loco pro peccatis ac neglegentiis meis. Quæ autem vineæ in episcopatu Lugdunensi videntur esse sitæ. Videlicet ea concessione trado, ut dum mihi comes vita fuerit teneam; ita ut omni anno censualiter duorum onus asinorum de vino pro investitura persolvam. Post discessum vero meum, ad supradictum redeat locum. Si quis vero venerit, et contra hanc cartam insurgere temptaverit, et requisitionem aliquam in hac causa fecerit, non valeat vendicare quod repetit; sed sit maledictus et anathematizatus, et absorbeat illum terra sicut Datan et Abiron in profundum inferni.

Notes

Numéro CBMA : 5053

Bibliographie

BERNARD A., BRUEL A., Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 4 : 1027-1090, Paris, Imprimerie nationale, 1888, p. 795-796, n° 3628 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France. Première série, Histoire politique).

Source de l'édition

Paris, BNF, n.a. lat. 1498, cartulaire B, chartes de l'abbé Hugues, p. 57 et 391, CCCXCIII. (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°259786 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte259786/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.