<<</>>>

NuméroB05044

Genre[non indiqué]

Date (approximative)1087

Authenticiténon suspecté

Languelatin



Auteur

Bénéficiaire

Regeste

CHARTA QUA GIRARDUS URZOLUS ET NEPOTES EJUS, SCILICET BERNARDUS MONACHUS ET ALII, DANT MONASTERIO CLUNIACENSI RES SUAS IN VILLA BLANGIACO SITAS.

Texte

Divinæ pietatis largissima et affluentissima bonitas homini, quem etiam post lapsum perire noluit, quibus animam suam redimere posset terrena benefitia contulit, cuique confitenti et pœnitenti post ruinam veniam non negavit, remedialem quoque modum ipsas terrenas substantias prebere misericorditer voluit, unde Dominus cum in Euvangelio loqueretur, quam difficile qui pecunias haberent regnum cælorum ingrederentur et a discipulis interrogaretur quis posset salvus fieri, respondendo precepit: «Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis.» Quapropter ego Girardus Urzolus et tres nepotes mei, Bernardus, Gaufredus, Girardus universis sanctæ Dei æcclesiæ filiis ac fidelibus notificare disponimus, quoniam pro remedio animarum nostrarum atque antecessorum nostrorum, dedimus Deo et apostolis ejus Petro et Paulo, et loco Cluniacensi, cui domnus Hugo abba preerat, tres æcclesias in villa Blangiaco sitas, cum cimitteriis ex integro, sine omni retinaculo, quarum una est constructa in honore beati Petri apostoli, altera in honore sancti Marcelli martiris, tertia vero in honore beati Martini gloriosissimi confessoris, quatinus prefatus locus absque inquietudine cujuslibet personæ seu contradictione, in perpetuum habeat et possideat. Dedimus etiam benefitium quod sacerdos consueverat tenere ejusdem æcclesiæ ex integro. Dedimus quoque terram quandam in supradicta potestate sitam, quæ ex una parte in viam quæ ducit ad Sanctum Julianum, ex alia parte in duas vias publicas per sumitatem montis, qui vergitur versus Blangiacum, terminatur. Dedimus insuper cursum in omnibus saltibus nostris ad opus porcorum monachorum ad ædificia ibidem commorantium, et remisimus omne pasnadium, cursum etiam consuetudinarium in quibusdam saltibus, hominibus monachorum ad ædifitia propria facienda et ad calefaciendum, et ad alia facienda contulimus; pratum quoque quod vocatur Magnum, et piscationem in aqua Burbunza et Sulmia contulimus. Dedi nichilhominus ego Girardus major unum mansum in eadem villa et servum unum, nomine Martinum; atque Gaufridus dimidium mansum, et Girardus frater ejus unum mansum. Postmodum vero ego Bernardus, audita Dominica voce [dicente]: «Nisi quis renunciaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus», et pauperem Christum imitandi cupidus, nudavi me terrenis possessionibus, et earumdem possessionum maximam partem Christi contuli pauperibus atque habitum beati Benedicti in prefato loco Cluniaco assumpsi. In potestate Blangiacensi quicquid jure hereditario possidebam, videlicet portionem quam cum fratribus meis diviseram totum contuli; mansum etiam in Burdellis cum appendiciis suis; æcclesiæ quoque Sancti Simphoriani terciam partem, et totum feodum quod Siguinus et Rothbertus a me Parriacenses habebant tradidi, ut ipsi ab abbate Cluniacensi habeant deinceps; alium vero mansum in villa quæ dicitur Mansus, quem Rodulfus tenet, et terram aliam non ad mansum pertinentem, quam ipse tenet, quæ mihi jure hereditario conti[n]gebat, concessi, et mansum de Riveris et duos servos, Anselmum et Bernardum; alodium etiam in villa quæ dicitur Columbiacus, quod Hugo, filius Artaldi, a me habebat; mansum quoque in villa quæ dicitur Fontanellis, quem Hugo de Saligiaco a me habebat, quæ similiter et Hugo de Saligiaco et Hugo, filius Artaldi, a predicti loci abbate habeant. Concessi etiam atque dedi mansum de Burgo post mortem Girardi, avunculi mei, cui tantum in vita sua concesseram, tali tenore ut eo mortuo, supradicto loco reddatur, laudante atque consentiente eodem Girardo atque Antelmo, cui domnus Hugo de Bruilo, a quo ego habueram, dimiserat. Si quis autem, Zabulo instigante, supradicta data temerare vel defraudare presumpserit, cum Anna, et Caipha, et Pilato, et Juda, nisi cumdigna satisfactione resipuerit, dampnatus, iram Omnipotentis Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, superne provocans, perpetuis gehennæ tradatur incendiis pro suæ merito presumptionis; fautores vero et cartæ servatores gratiam Dei et sanctorum apostolorum, et delictorum suorum indulgentiam promereantur. S. Girardi, qui firmavit et nepotes firmare rogavit. S. Bernardi. Ego Gaufridus de Senemuro, ex cujus jure supradicta procedebant, hanc cartam confirmavi, has donationes laudavi, et ut indissolubili firmitate constarent, modis omnibus approbavi et corroboravi; concessi etiam pro remedio animæ meæ et parentum meorum, ut si quis fidelium vel hominum meorum prefato loco Blangiacensi de feodo meo aliquid conferre voluerint, liberam habeant potestatem. Huic vero nostræ laudationi et corroborationi interfuerunt fideles nostri Uldricus de Sancto Projecto, Antelmus de Faltreria, Girardus Malettus, Letaldus de Verniaco.

Notes

Numéro CBMA : 5052

Bibliographie

BERNARD A., BRUEL A., Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 4 : 1027-1090, Paris, Imprimerie nationale, 1888, p. 793-795, n° 3627 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France. Première série, Histoire politique).

Source de l'édition

Paris, BNF, n.a. lat. 1498, cartulaire B, chartes de l'abbé Hugues, p. 10. (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°259785 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte259785/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.