<<</>>>

NuméroB05041

Genre[non indiqué]

Date (précise)20/11/1087

Authenticiténon suspecté

Languelatin



Auteur

Bénéficiaire

Regeste

CHARTA QUA LIUDBALDUS DE PULIACO DAT MONASTERIO CLUNIACENSI PARTEM DECIMÆ QUAM HABEBAT APUD BLANZIACUM.

Texte

Notum sit tam presentibus quam et supervenientibus, quod ego Liudbaldus de Puliaco reddo Domino Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi domnus Hugo abbas magis prodesse quam preesse videtur, illam partem decimæ quam habui in loco qui dicitur Blanciacus, et hoc pro salute animæ meæ omniumque parentum meorum, etiam cum laude pariterque consilio domni Wolfredi de Sinemuro, et Gerardi, consobrini ejus, et Gaufredi, nepotis dicti Gerardi, necnon Sigowini de Pariciaco. Hæc vero si quis deinceps ex meis parentibus mutando ullius ingenii arte pervertere temptaverit, Domini Dei odium suorumque predictorum apostolorum incurrat. Facta est autem hæc carta anno millesimo octuagesimo VII ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi, XII kal. decembris, apud viculum Casellum, sceptra Francorum regente Philippo, in presentia domni Hugonis, Cluniacensium abbatis. Isti sunt testes qui viderunt et audierunt: domnus Senebrunus, domnus Petrus, domnus Dalmatius, Hugo camerarius.

Notes

Numéro CBMA : 5049 Au dos : Carta de Blanziaco.

Bibliographie

BERNARD A., BRUEL A., Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 4 : 1027-1090, Paris, Imprimerie nationale, 1888, p. 789-790, n° 3624 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France. Première série, Histoire politique).

Source de l'édition

Paris, BNF, collection Moreau, 34-4 (copie)

Comment citer cette notice

Acte n°259782 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte259782/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.