Alexandre 4 pape pour Autun (évêque)

<<</>>>

NuméroB00986

Genrebulle

Date (précise)9999

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Autun



Auteur

Alexandre 4 pape

Bénéficiaire

Autun (évêque)

Regeste

PRIVILEGIUM.

Texte

Alexander, etc. [sic]. Ad perpetuam rei memoriam. Quia non nulli, temporale habentes dominium vel potestatis gerentes officium secularis, libertatem et immunitatem ecclesiasticam ledere ac minuere, tanquam honoris et privilegii ecclesiarum invidi, moliuntur, expedit quod per diligenciam et auctoritatem Sedis apostolice, que curam habet ecclesiarum omnium et tutelam, contra talium ausus et conamina oportunum remedium apponatur, ut ecclesie ipse in plenitudine sui juris et libertatis integritate letentur et detestabilis malignorum audacia et insolentium nepharia temeritas propulsetur. Sane intelleximus quod in regno Francie communie, scabini et hii qui jurisdicionem in ipsis communiis temporalem exercent, vel quibus in illis commissa est executio justicie secularis molesti sunt nimium ecclesiis super pluribus et infesti. Nituntur enim et student ut vel collectas et taillias et alia hujusmodi heedem ecclesie pretextu bonorum que acquisiverunt tribuant et persolvant, vel extra manum suam ponant hujus acquisita; domini insuper seculares exigunt et extorquent ab eorum prelatis et aliis personis ecclesiasticis, religiosis et secularibus pedagia et vionagia, et per illorum districtum eos transire vel res ipsorum deferri contigerit, et cum aliqui ecclesiis et aliis piis locis vel personis aliquibus in suis testamentis legant de bonis propriis aliqua vel relinquunt seu restitui precipiunt et acquisita minus licite vel obtentu, non permittunt dicte communie vel universitates legata hujus libere exhiberi, nec taliter habita reddi, nisi prius de hiis certa juxta earum libitum pro solucione debitorum ipsarum quibus suas civitates vel municipia teneri asserunt porcio deducatur. Judices etiam seculares excommunicatos admittunt in judiciis ad agendum, patrocinandum et testificandum, non recipientes in hanc excommunicationis exceptionem si forsitan apponatur, et si excipiatur coram eis de re judicata vel de sentencia lata per ecclesiasticum judicem, cum causam aliquam sic decisam ad ipsorum auditorium vel examen deduci contingerit, exceptionem hujus non admittunt; mulierem quoque que suam alienavit dotem et non venire contra juravit, audiunt dotem ipsam coram eis post modum repetentem, quamvis legittime constet de hujus juramento. Priores autem et abbates aliasque personas ecclesiasticas ad solutionem debitorum super quibus forte ostenduntur et exhibentur littere dictorum priorum, abbatum et personarum ipsarum sigillate sigillis dampnabili presumptione compellunt. Volentes itaque super hiis sollicite, prout expedit, providere, totque temerariis ausibus congruis presidiis obviare, apostolica auctoritate, prehabita cum fratribus nostris diligenti deliberatione, decernimus non licere prefatis communiis, scabinis et hiis qui juridictionem temporalem obtinent vel justiciam secularem exercent ipsos non posse taillias vel collectas seu exactiones quascumque ecclesiis aut personis ecclesiasticis imponere vel exigere ab eisdem pro domibus, prediis, vel quibuscumque posset ab eisdem ecclesiis et personis ecclesiasticis legittime hactenus acquisitis vel imposterum acquirendis, etiam si ipse ecclesie et persone vel res hujus modi sint infra illorum districtum vel territorium constitute, nec et littere illorum ipsas ecclesias vel personas ad distrahendum vel alienandum aut extra manum suam ponendum acquisita jam vel que deinceps acquirent aliquatenus coartare. Decernimus insuper dictas ecclesias et personas ecclesiasticas ad pedagia et vionagia penitus non teneri, nec ad exhibendum vel solvendum talia pro rebus suis propriis quas non causa negociandi deferunt seu deferri faciunt vel transmittunt. Statuimus quoque nichil omnino ex hiis que testator legat vel relinquit seu eciam restitui precipit de illicite acquisitis fore diminuendum vel subtrahendum aut deducendum pretextu alicujus impositionis, post testatoris obitum vel etiam ante, dum in egritudinis lecto decumbit, in fraudem sibi facte ab universitate sive communia vel ejus nomine pro debitis seu quibuscumque negociis ejusdem universitatis vel communie aut alias juxta sue libitum voluntatis. Si qui vero contra premissa vel aliquid eorum presumpserint, per dyocesanos et ordinarios locorum a presumptione hujusmodi censura ecclesiastica compescantur. Statuimus etiam per judices seculares censura simili per ecclesiasticos judices, trina monitione premissa, excommunicatos ab agendo et testificando in suis curiis judiciis repellere compellantur, quodque ipsi judices seculares exceptionem rei judicate per ecclesiasticum judicem, de qua quidem re ad ipsum ecclesiasticum cognitio pertinet de consuetudine vel de jure et coram ipsis proposita recipere, ubi secundum jura debet admitti, necnon et ecclesiastici judices cum de re judicata per secularem judicem excipitur coram eis, exceptionem hujus teneantur admittere in hiis que juri canonico non repugnant, et ad hec dicti seculares nisi moniti a tali gravamine vel iniquitate desistant cum indignationem et contemptum juridictionis ecclesiastice ac presumere dignoscantur per ordinarios locorum, et ipsi ordinarii per superiores suos censura ecclesiastica coartantur. Quia vero contingit interdum quod, constante matrimonio, mulieres alienationibus superioribus dotalibus et donationibus propter nupcias consentiunt, ne contra ulterius veniant proprio juramento firmando, et soluto processu temporum matrimonio contra venire nituntur, declaratum est jure canonico quod, licet mulieris consensus in talibus non videatur obligatori secundum legittimas sanctiones, ne tamen tali pretextu viam contingat perjuriis aperiri, mulieres ipse servare debent hujus juramenta sine vi et dolo sponte prestita, cum in alterius prejudicium omnino redundantur nec observata vergant in dispendium salutis eterne, propter quod decernimus prefatos judices seculares ad observandum hoc jus canonicum per censuram eamdem fore cogendos, qui et ne personas ecclesiasticas ad solutionem debitorum, et si dictarum personarum littere seu quecumque alie probationes, super debitis ipsis exhibentur et appareant artare presumant cum nullam in illis quam ad hoc juridictionem habeant si compescantur. Nulli ergo, etc. [sic]. Si quis autem, etc. [sic]. Datum Laterani, etc. [sic].

Notes

Numéro CBMA : 987

Bibliographie

CHARMASSE (A., de), Cartulaire de l'Evêché d'Autun, Paris, Durand, 1880, 1ère partie, p. 7-9, n° IV.

Comment citer cette notice

Acte n°255727 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte255727/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.