Gontard évêque de Mâcon pour Adalgaudus prêtre

<<</>>>

NuméroB00039

Genrecharte

Date (précise)16/07/0882

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Mâcon



Auteur

Gontard évêque de Mâcon

Bénéficiaire

Adalgaudus prêtre, Teolonus son frère

Regeste

ADALGODUS RECIPIT IN PRESTARIAM QUASDAM RES CUM ECCLESIA SANCTE VIRGINIS MARIE IN PAGO TORVEDONENSE, REGNANTE KARLOMANNO. Guntardus, évêque de Mâcon, concède en précaire au prêtre Adalgaudus et Teolonus son frère, plusieurs biens donnés à l'église Saint-Vincent de Mâcon, dont l'église Sainte-Marie située dans le pagus de Tourvéon.

Texte

Divina suffragante misericordia Guntardus humilis Matiscensis sedis episcopus necnon canonici ipsius ecclesie Adalgaudo presbitero et Teoloni fratri ejus. Cum non est incognitum qualiter vos res vestras que sunt in pago Torvedonensi et in agro Sibranicensi sive in locis quorum vocabula sunt Agroledas, ad ecclesiam Sancti Vincentii suisque canonicis condonastis; postmodum vestra fuit petitio et nostra decrevit voluntas ut easdem res per prestariam vobis concederemus, quod ita et fecimus, eo dumtaxat tenore ut eisdem uti in vita vestra habeatis potestatem, ita ut nec vendere nec alienare presumatis, sed potius immelioratas custodire studeatis, et pro compensatione istarum rerum concedimus vobis per hanc prestariam usufructuario ecclesiam quam avunculus vester Adalgardus Sancto Vincentio et nobis condonavit in honore sancte Dei genitricis Marie constructam cum rebus et appendentiis subjectis. Hec ecclesia est in pago vel agro prenominato, eo scilicet modo firmitatis ut annis singulis ad prefatam Dei domum suisque canonicis, sive ad festivitatem Sancti Vincentii, solidos argenti tres conferre minime recusetis. Quod si negligentes ex hoc apparueritis, et vos corrigere ad tempus et emendare nolueritis, et ipsas res destructas dimiseritis absque ulla judicis interpellatione rectores et canonici prefate ecclesie Domini ad eorum opus hoc illico revocent, protinus namque ut hoc legaliter emendare satageritis. Hec prestaria in vos facta omnibus diebus vite vestre firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Guntardus humilis episcopus, Edvigus archidiaconus; Fulcoldus prepositus; Ardradus presbiter; Guinardus presbiter; Adalbertus, Petrus, Fulquadus diaconi; Ardradus subdiaconus; Herlulfus presbiter. Datum die lune XVII kal. augusti anno secundo regnante Karlomanno rege. Anno DCCC LXXXII.

Notes

Numéro CBMA : 39 évêque Gontard (879-887). Dans le dictionnaire topographique de la Loire, Tourvéon (aujourd'hui commune de Chénelette dans le Rhône) est indiqué comme chef-lieu de ce pagus Torvedonensis.

Bibliographie

RAGUT (M.C.), Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon : connu sous le nom de Livre enchaîné, Mâcon, Protat, 1864, p. 32-33, n° XXXIX.

Source de l'édition

Mâcon, AD Saône-et-Loire, G 198, Cartulaire de la cathédrale Saint-Vincent de Mâcon (Livre à la chaîne) (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°254780 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte254780/. Date de mise à jour : 12/11/13. Première version : 10 juin 2010.