Drogon évêque de Mâcon pour Mâcon (chapitre cathédral Saint-Vincent)

<<</>>>

NuméroB00033

Genrecharte

Date (précise)1064

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Mâcon



Auteur

Drogon évêque de Mâcon

Bénéficiaire

Mâcon (chapitre cathédral Saint-Vincent)

Regeste

DROGO EPISCOPUS MATISCENSIS RESTITUIT OFFICIUM PREPOSITURE COMMUNIONI CANONICORUM ECCLESIE SANCTI VINCENTII MATISCENSIS. Drogo, évêque de Mâcon, restitue l'office de prévôt au chapitre cathédral Saint-Vincent.

Texte

Anno Domini millesimo LXIIII ab incarnatione dominica, indictione II, Philippo puero regnante in Francia, quo Gualtherius crudeliter interemptus a presenti decidit vita, Matiscensis ecclesie canonicorum seu clericorum katerva venit in Drogonis sui episcopi presentia, humiliter petens ut eidem que dudum nimis erat afflicta quelibet miserendo afferret remedia. Petierunt autem ut officium prepositure, quod tenuerat prepositus ipse, cujus prelationis occasione malis consuetudinibus et creberrimis direptionibus res et facultates ecclesie maxime erant perturbate, in eorum unde totum sumptum vel usurpatum erat redderet communioni. Cognoscens itaque presul eorum juste et de necessario annuendum esse petitioni, illud ministerium et quitquid ibidem tenuerant eatenus prepositi, ipsorum restituit et reddidit communioni, ut ea deinceps secure possiderent jure interminabili, cessante ulterius prelatione et nomine ipsius officii secundum tenorem moris in ipsa ecclesia hactenus habiti. Quasdam quoque injustitias quas quidam predecessorum suorum canonicis fecerant aliquando, scilicet res vel facultates eorum diripiendo in obitu suo, donando illorum propinquis, seu quibuslibet vendendo, ex nunc et in futurum ipse eis remittit omnino, ne ab aliquo successorum ejus ulterius requiratur aut accipiatur omnimodis, obtestando et inhibendo preterquam tum ille scienter et gratis eis distribuerit predestinando. Igitur ego, episcopus licet indignus Drogo, hec que predicta sunt in communione fratrum reddo et pono, atque omnes successores meos per Dominum obtestor et cum omni supplicatione exoro, ut in futurum perpetualiter laudent et faciant quod ego facio et laudo. Deprecor autem sancte ecclesie Romane pontificem summum et dominum nostrum regem Francorum sicut et episcopos et principes ad quorum hec oblata fuerint conspectum ut hoc laudent et corroborent scriptum, quatenus sint participes eorum que in ipso loco facte fuerint bonorum. Confirmantibus autem et laudantibus istud sit perennis vita et perpes salus; perditio vero et anathema, nisi resipuerint, contradicentibus et dissipantibus.

Notes

Numéro CBMA : 33

Bibliographie

RAGUT (M.C.), Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon : connu sous le nom de Livre enchaîné, Mâcon, Protat, 1864, p. 27-28, n° XXXIII.

Source de l'édition

Mâcon, AD Saône-et-Loire, G 198, Cartulaire de la cathédrale Saint-Vincent de Mâcon (Livre à la chaîne) (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°254774 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte254774/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.