Maiolus de Vincella chevalier pour Mâcon (chapitre cathédral Saint-Vincent)

<<</>>>

NuméroB00030

Genrenotice

Date (fourchette)entre 1060 et 1108

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Mâcon



Auteur

Maiolus de Vincella chevalier

Bénéficiaire

Mâcon (chapitre cathédral Saint-Vincent)

Regeste

MAIOLUS DE VINCELLA REMITTIT CALUMNIAM SANCTO VINCENTIO DE QUIBUSDAM TERRIS PROPTER QUAS AD PLACITUM CONVENERANT. Maiolus de Vincella, chevalier, renonce à revendiquer plusieurs terres données au chapitre Saint-Vincent de Mâcon.

Texte

Notum sit omnibus Matiscensis ecclesie canonicis presentibus videlicet et futuris quia quidam miles nomine Maiolus de Vincella movit eis contentionem et querelam licet injuste de quibusdam terris quas quidam clericus nomine Brandencus, avunculus ejus, et alius homo laïcus nomine Umbertus donaverant Sancto Vincentio, sicut et in carta quam fecerat habetur. Quapropter canonici fidejussores illi dederunt ut secundum judicium curie responderent ei de ista querela. Ergo venerunt ad placitum parati per sacramentum et per campionem sic probare et sic facere de illis terris sicut judicatum fuit, quod ille recipere noluit. Sunt nobiles et potentes viri qui ibi erant, scilicet Aymo de Lasiaco et Uduldricus de Monte-Pavone cum pluribus aliis nobilibus viris; interpellaverunt eum ut finiret istam querelam Sancto Vincentio et canonicis ejus; unde ille recognoscens rectum canonicorum verpivit illis querelam quam habebat erga eos de illis terris et de alia terra que est in villa Cavaniaci, quam Stephanus Blancus dederat Sancto Vincentio, et si aliquid rectum habebat in illis, donavit eis. Postea petiit ut loco precarie darent sibi in vita sua illam terram de Cavaniaco, quod illi fecerunt tali conventione ut nulli umquam daret ....... in beneficium, sed meliorata reverteretur post mortem ejus ad mensam fratrum. Preterea promiserunt ei quod si de uxore sua filium haberet quem ad litteras mitteret, cui, postquam ad etatem venisset, canonicalem societatem in quantum ad ipsos pertineret donarent, illi accipientes ab illo aut pro illo LX solidos Turonenses, aut tales LX solidatas quas gratis reciperent.

Notes

Numéro CBMA : 30

Bibliographie

RAGUT (M.C.), Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon : connu sous le nom de Livre enchaîné, Mâcon, Protat, 1864, p. 25-26 , n° XXX.

Source de l'édition

Mâcon, AD Saône-et-Loire, G 198, Cartulaire de la cathédrale Saint-Vincent de Mâcon (Livre à la chaîne) (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°254771 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte254771/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.