Adon évêque de Mâcon pour Umbertus

<<</>>>

NuméroB00027

Genrenotice

Date (fourchette)entre 0968 et 0971

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Mâcon



Auteur

Adon évêque de Mâcon

Bénéficiaire

Umbertus

Regeste

ADO MATISCENSIS EPISCOPUS DAT UMBERTO IN PRECARIAM DIVERSOS MANSOS. Ado, évêque de Mâcon, concède en précaire plusieurs manses à Umbertus.

Texte

Cum domnus et expectabilis Ado presul foret apud Matisconem secus basilicam pretiosi Christi martiris Vincentii, adiit genua serenitatis ejus quidam vir, nomine Umbertus, quatenus dignaretur ei et filiis suis conferre de terra Sancti Vincentii, que est de ratione canonicorum, in pago Matisconensi, vel Lugdunensi: in villa Avenaco, vineam quam Isaac presbiter tenuit; in Cormolingias villa, colonicam quam Umbertus prepositus habuit, et in Custeirientane, curtilum quem Modrenus dedit Sancto Vincentio; in Corcellas, terram quam Humbertus prepositus emit ex Letrado. Quorum petitionem gratam suscipientes tam prelibatus pastor quam reliqui fratres pro vita voluntarie concesserunt eis quod humiliter postulaverant, ea vero ratione ut Umbertus et filii ejus colonicam de Cormolingias et de Custerientane diebus vite illorum habeant, et loco census denarios VI festivitate Sancti Vincentii, sine aliqua tarditate, persolvant. Umbertus quoque et Guido frater ejus curtilem de Avenaco et terram de Corcellis communiter habeant, et in censum denarios VI persolvant. Et si quis par parem suum supervixerit, illi eveniant. Quo vero firmius per diuturna tempora he litterule constare predictis possent, pontifex eas fieri jussit firmavitque ac corroborari precepit. Ado peccator Matiscensis episcopus, Johannes prepositus, Oddo abbas, Gundulfus levita, Berno presbiter, Elduinus levita, Valterius levita.

Notes

Numéro CBMA : 27 évêque Ado (968-971)

Bibliographie

RAGUT (M.C.), Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon : connu sous le nom de Livre enchaîné, Mâcon, Protat, 1864, p. 23-24, n° XXVII.

Source de l'édition

Mâcon, AD Saône-et-Loire, G 198, Cartulaire de la cathédrale Saint-Vincent de Mâcon (Livre à la chaîne) (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°254768 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte254768/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.