Adrien 1er pape pour Vienne (Bertherius archevêque)

<<</>>>

NuméroB00023

Genrebulle

Date (précise)01/01/0774

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Vienne



Auteur

Adrien 1er pape

Bénéficiaire

Vienne (Bertherius archevêque)

Regeste

ADRIANUS PP. OMNIBUS ARCHIEPISCOPIS MANDAT JURA METROPOLIUM ESSE RESTITUTA IN PRESENTIA KAROLI MAGNI. Adrien, pape, demande à Bertherius, évêque de Vienne, que les anciens droits et privilèges soient respectés.

Texte

Adrianus episcopus, servus servorum Dei, Bertherio Viennensi episcopo salutem. Dilectus et illustris ac religiosus filius noster Karolus rex, patricius Romanorum, Romam venit et Pascha Domini apud Sanctum Petrum nobiscum egit. Ubi, inter alia, monuimus eum de metropolitanorum honore et de civitatibus que laicis hominibus tradite erant, et quia episcopalis dignitas fere per LXXX annos a Francis esset conculcata. Cum hec et alia similia gloriosus rex audisset, promisit ante corpus Beatri Petri apostoli quod omnia ad emendationem nostram venirent. Unde placuit nobis ut omnibus archiepiscopis et episcopis auctoritatem nostrarum litterarum mitteremus, ut sicut antiquis privilegiis singule metropolitane urbes fundate sunt, ita maneant, ut habeat unaqueque metropolis civitates sibi subditas, quas Beatus Leo et alii predecessores et successores ipsius post Calcedonensem sinodum singulis metropolis disjunxit. Nec propterea ulla metropolis prejudicium patiatur, si alicui suffraganeorum, aut nos aut predecessor noster, rogantibus piis Francorum ducibus, pallium largiti simus; nec debet ecclesia ullum dampnum sui ordinis inde sustinere, si per LX, aut LXXX et eo amplius annos incuria quorumdam presulum et vastatione barbarorum, dignitatem antiquam et Romanorum antistitum firmitate roboratam perdidit et amisit, quando innumeris pene annis illa spiritu Dei disponente usa fuerit. Auctoritate igitur Beati Petri, principis apostolorum singulis metropolis, antiquo more, potestatem suam reddidimus et filium nostrum gloriosum et inclitum regem Karolum, ante corpus Beati Petri, inde rogavimus ut antiquam dignitatem omnis metropolis haberet. De quo hanc epistolam auctoritatis nostre omnibus misimus, quam et tu ut haberes voluimus et ut nosceres ecclesie tue suum privilegium quod a tempore Beati pape Leonis habuit integre esse refformatum. Data kalendas januarii, imperante piissimo Augusto Constantino, annuente Deo, coronato piissimo rege Karolo, anno primo patriciatus ejus. Hanc epistolam omnibus archiepiscopis et episcopis missam hic ponere ex integro decrevimus, considerantes hic magnam auctoritatem Gallicanarum ecclesiarum contineri.

Notes

Numéro CBMA : 23 Adrien Ier, pape (772-795) revoir date, analyse

Bibliographie

RAGUT (M.C.), Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon : connu sous le nom de Livre enchaîné, Mâcon, Protat, 1864, p. 19-20, n° XXIII.

Source de l'édition

Mâcon, AD Saône-et-Loire, G 198, Cartulaire de la cathédrale Saint-Vincent de Mâcon (Livre à la chaîne) (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°254764 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte254764/. Date de mise à jour : 12/11/13. Première version : 10 juin 2010.