Drogon évêque de Mâcon pour Bernardus

<<</>>>

NuméroB00018

Genrenotice

Date (fourchette)entre 1063 et 1072

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Mâcon



Auteur

Drogon évêque de Mâcon

Bénéficiaire

Bernardus

Regeste

DROGO EPISCOPUS MATISCENSIS CONCEDIT BERNARDO GROSSO IN PRECARIAM VILLAM CICIACUM QUE FUIT KAROLI IMPERATORIS. Drogo, évêque de Mâcon, concède en précaire à Bernard, St-Gengoux-de-Scissé, avec ses dépendances, moyennant un cens annuel de 12 deniers.

Texte

Notum sit omnibus Matiscensis (ecclesie) filiis presentibus videlicet et futuris quod Bernardus, cognomine Grossus, recognoscens quia villam Ciciacum ipse cum quibusdam antecessoribus suis aliquanto tempore injuste tenuerat, reddidit eam Santo Vincentio et canonicis ejus. Postea vero humiliter petiit a domno Drogone episcopo et canonicis ut concederent illam in precariam sibi et duobus filiis ejus, scilicet Gausceranno et Bernardo. Cujus petitionem, quia utilis erat illis in omnibus et ipsorum ecclesiam diligebat, benigne suscipientes dederunt per precarie firmitatem ipsi Bernardo et prenominatis duobus filiis ejus ipsam villam Ciciacum cum appenditiis suis, sicut olim Karolus imperator Sancto Vincentio eam dederat, excepta ecclesia quam in dominicatu suo habent, eo pacto ut in vita sua loco precarie illam possideant et in uno quoque anno, festivitate Sancti Vincentii, in loco census, XII denarios persolvant. Post decessum vero eorum, predicte res cum omni integritate ad Sanctum Vincentium revertantur.

Notes

Numéro CBMA : 18 évêque Drogo (1063-1072)

Bibliographie

RAGUT (M.C.), Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon : connu sous le nom de Livre enchaîné, Mâcon, Protat, 1864, p. 16, n° XVIII.

Source de l'édition

Mâcon, AD Saône-et-Loire, G 198, Cartulaire de la cathédrale Saint-Vincent de Mâcon (Livre à la chaîne) (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°254759 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte254759/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.