Bernon évêque de Mâcon pour Mâcon (Albéric de Narbonne comte)

<<</>>>

NuméroB00008

Genrenotice

Date (précise)01/01/0930

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Mâcon



Auteur

Bernon évêque de Mâcon

Bénéficiaire

Mâcon (Albéric de Narbonne comte)

Regeste

BERNO EPISCOPUS MATISCENSIS CONCEDIT AD VITAM ALBERICO DE NARBONA ET FILIIS ECCLESIAM SANCTORUM AMORIS ET VIATORIS. Berno, évêque de Mâcon, concède au comte de Mâcon, Albéric de Narbonne, l'église Saint-Amour et Saint-Viateur, située au pagus de Lyon.

Texte

Omnia que processu temporis solida debent persistere apicum characteribus opportet adnotare ut valeant inconvulsa per diuturna tempora subsistere. Hujus rei gratia notum habeatur omnibus huic deciduo cosmo degentibus, quia dum resideret dominus Berno episcopus secus basilicam Alme Marie Virginis Genitricis eterni authoris, expetiit ab eo dominus Albericus, comes illustris, ex rebus aliquid terrenis subtrahi Sancti Vincentii Matisconensis, fiscum videlicet unum in pago Lugdunensi conjacente ecclesia Sanctorum Amoris et Viatoris, et quitquid in Ventiaco villa cernebat habere, ministeriumve prepositure dignitatis, quecumque ibidem subjecta sunt et cum capellis inibi adjacentibus, inquisitis et inquirendis, universa sibi conferri sub integritate oppido postulavit. At dominus Berno pretaxatus pontifex annuens precibus prelibati comitis contulit illi ecclesiam geminorum Sanctorum Amoris et Viatoris cum omnibus appenditiis sicut superius inserta sunt. Ut ipse Leutaldus atque et Umbertus filii prenominati Alberici, temporibus vite illorum ipsas res suis adaptare usibus, firmiter sine ullius controversia valerent et ut liberius hoc tenere quiverint sine ulla contradictione precario quia facta erant ista, et in helemosina Sancto Vincentio fuerant collata, donaverunt Sancto Vincentio in pago Matisconensi capellam unam in honore Beati Bartholomei apostoli dicatam et in villa Fabricas sitam, et quitquid in ipsa villa visi erant habere cum cunctis rebus ibi adherentibus, ut abhinc et deinceps sine ulla contradictione Sanctus Vincentius et rectores ejus teneant et possideant, et in pago Scodingensi villam unam, Salvamentum nuncupatam, cum ecclesia que est in Appugniaco, in honore Sancti Petri, cum universis sibi appendentibus, cum servis et ancillis in utrisque villis commorantibus, ut post illorum trium decessum Sanctus Vincentius sive ecclesia sua et suas res et istas quas predicti viri ibi contulerunt emelioratas et bene constructas recipiat, Fabricas vero presentabitur..... Idcirco autem hanc precariam sibi fieri poposcerunt nequando alicujus malignitatis actu causa repetitionis, ea que acta sunt quiverint fore abolenda, et ut ..... litterarum rememorentur, dominus presul Berno eam propriis manibus roboravit et fidelibus suis signandam tradidit; sed annis singulis, festivitate Sancti Vincentii, solidos x ex argento in censu persolvant, quod si negligentes exinde in reddendo apparuerint, in duplum cogantur exsolvere...... Similiter Semiriacum et Castanedum quod nunc pertinet ad Sanctum Amorem. Ea vero ratione actum est hoc ut si quispiam ex illis quibus ista donantur, vel ex heredibus eorum, distulerit Sancto Vincentio, aut rectoribus ejus, excommunicatus habeatur, et a liminibus sacre ecclesie sequestratus, et consortio christianorum et perceptione Corporis et Sanguinis Domini suspensus sit. Pars ejus cum Datan et Abiron et Chore et cum Juda traditore Domini, omnesque maledictiones que in libris continentur divinis veniant supra eum. Berno peccator et humilis episcopus confirmavit. S. Maymbodus levita, Ado levita, Flocbertus levita, Arnulfus levita, Berno presbiter, Durannus levita, Feuquarius presbiter, Hugo Rainoldus. Datum per manum Aymini die martis, kal. januarii, anno VIII regnante Rodulfo rege.

Notes

Numéro CBMA : 8 évêque Berno (928-937) roi Raoul ou Rodolphe (923-936) Albéric Ier de Narbonne, comte de Mâcon : c. 920-945.

Bibliographie

RAGUT (M.C.), Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon : connu sous le nom de Livre enchaîné, Mâcon, Protat, 1864, p. 6-7, n° VIII.

Source de l'édition

Mâcon, AD Saône-et-Loire, G 198, Cartulaire de la cathédrale Saint-Vincent de Mâcon (Livre à la chaîne) (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°254749 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte254749/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.