Alexandre 2 pape pour Saint-Rigaud (abbaye)

<<</>>>

NuméroB00006

Genrebulle

Date (précise)17/03/1071

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Mâcon



Auteur

Alexandre 2 pape

Bénéficiaire

Saint-Rigaud (abbaye)

Regeste

ALEXANDER PP. RECIPIT IN CLIENTELAM ABBATIAM SANCTI RIGALDI ET TRIBUIT FACULTATEM FRATRIBUS ELIGENDI ABBATEM SECUNDUM REGULAM SANCTI BENEDICTI. Alexandre II, pape, accorde sa protection à l'abbaye de Saint-Rigaud.

Texte

Alexander episcopus servus servorum Dei, congregationi de monasterio Sancti Rigaldi de Aveiza in perpetuum. Religiosis desideriis ea pietate et benevolentia consulendum atque concedendum est, ut propositum pie devotionis de fructu sue proventionis gaudeat et meritum benignitatis acquirat, quod huic sine difficultate presidia prestat. Igitur venerabilis frater Eustorgius, monasterii Sancti Austrumenii de Alvernio monachus, in silva quadam que dicitur Adveisa, in episcopatu Matisconensi heremum inhabitaverat et desertum loci adusque monasterii et aliquantule congregationis fructum adjutorio divine miserationis et pia roboratione fidelium animarum excoluerat, apostolicam nostram presentiam adiens, intervenientibus fratris nostri Aganonis Augustodunensis episcopi precibus, supliciter postulavit ut idem monasterium in apostolica jura reciperemus et privilegio apostolice tuitionis muniremus, quatenus ille venerabilis locus singulari patrocinio et deffensione Matris omnium ecclesiarum suffultus et roboratus, et felicior in omni bono crescat et securior inter humana temptamenta consistat, cujus precibus sine contemptu pietatis et justicie effectum non potuimus denegare. Notum ergo sit omnibus fidelibus in perpetuum quoniam eidem fratri et carissimo filio nostro Eustorgio, suisque fratribus, cunctisque eorum successoribus, privilegium nostre apostolice tuitionis concessimus, statuentes et expresse decernentes ut ipsum monasterium Sancti Rigaldi de Aveisa et omnia quecumque jure habet aut divina providentia in futurum sibi habenda concesserit ita sub jure et apostolice majestatis protectione consistant, ut nullus imperator, rex, dux, marchio, episcopus, comes seu abbas, vel aliqua persona secularis aut ecclesiastica, magna vel parva, aut invadere, aut molestare, vel in aliquo inquietare, et a statu suo aliquid conditionaliter inde exigendo turbare presumat. His etiam addimus ut nullus in eodem monasterio, nisi per electionem fratrum juxta regulam Sancti Benedicti, abbas constituatur, et episcopus Matisconensis in cujus parrochia est, si gratis hoc est sine pretio licet velit facere, electum a fratribus debeat consecrare et suum regimen sibi commendare. Sin vero pretium exigat pro consecratione, aut aliquo modo canonicam electionem fratrum temptet impedire, ad Apostolicam Sedem pro ordinando et consecrando abbate suo veniant. Si quis vero citra hujus nostre constitutionis et confirmationis paginam nefario ausu agere et venire temptaverit, nisi resipiscat, auctoritate apostolorum Petri et Pauli ac nostra excommunicandum et ab omni consortio fidelium repellendum se esse pertimescat. Qui autem pie venerationis intuitu observaverit, et hic apostolice benedictionis gratiam et consolationem habeat, et eterne remunerationis premium Domino donante capiat. Datum Laterani XVI kal. aprilis, per manus Petri sancte ecclesie Romane presbiteri cardinalis, anno X pontificatus domini Alexandri II pape, Dominice vero incarnationis millº LXX Iº indictione VIII.

Notes

Numéro CBMA : 6 Alexandre II, pape (1061-1072) L'abbaye Saint-Rigaud est un ermitage fondé près de Ligny-en-Brionnais en Saône-et-Loire, par Eustorge vers 1065, et érigé en abbaye bénédictine en 1071 par le pape Alexandre II. L'indiction 8 correspond à l'année 1070. La dixième année de pontificat d'Alexandre II s'achève en septembre 1071.

Bibliographie

RAGUT (M.C.), Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon : connu sous le nom de Livre enchaîné, Mâcon, Protat, 1864, p. 4-5, n° VI.

Source de l'édition

Mâcon, AD Saône-et-Loire, G 198, Cartulaire de la cathédrale Saint-Vincent de Mâcon (Livre à la chaîne) (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°254747 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte254747/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.