Le chapitre cathédral Saint-Vincent de Mâcon pour Mâcon (Bérard de Châtillon évêque)

<<</>>>

NuméroB00003

Genrenotice

Date (fourchette)entre 1096 et 1124

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Mâcon



Auteur

Le chapitre cathédral Saint-Vincent de Mâcon

Bénéficiaire

Mâcon (Bérard de Châtillon évêque)

Regeste

CAPITULUM SANCTI VINCENTII CONCEDIT EPISCOPO BERARDO CURTILUM JUXTA MUROS CIVITATIS, AD VIRIDARIUM. La chapitre Saint-Vincent de Mâcon concède à l'évêque Berardus un courtil situé près des murs de la ville afin d'y planter un verger.

Texte

Omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus scilicet atque futuris notum fieri dignum duximus, quia cum preesset dominus Berardus venerabilis presul sacrosancte Dei ecclesie in honore Sancti Vincentii martiris dedicate, venit in capitulum canonicorum suorum, et petiit ab eis quod erat ei de rebus illorum necessarium, curtilum videlicet quem tenebat Umbertus de Insula juxta muros civitatis ad orientalem portam, et salicem de rivulo manante a fonte Leireitana ad hoc ut viridarium ibi plantaret et edificaret. Canonici vero, petitioni illius consentientes, concesserunt ei tantum in vita sua tali pacto de jam ut bene edificaret illud, et post decessum ejus, in pace redeat cum omni edificatione ad communitatem fratrum sine ulla retractione alicujus successoris sui. Quod dominus Berardus episcopus ita recepit et prohibuit ne aliquis suorum successorum ullam eis injuriam molestaretur, sed in pace tenerent et possiderent. Testes istius rei sunt dominus Artaldus decanus, dominus precentor Johannes, dominus Gaucerannus archidiaconus, et Bernardus Bisornatus, qui jussu domini sui domini Berardi episcopi hec scripsit, similiter testes et canonici alii.

Notes

Numéro CBMA : 3 évêque Berardus (1096-1124)

Bibliographie

RAGUT (M.C.), Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon : connu sous le nom de Livre enchaîné, Mâcon, Protat, 1864, p. 2, n° III.

Source de l'édition

Mâcon, AD Saône-et-Loire, G 198, Cartulaire de la cathédrale Saint-Vincent de Mâcon (Livre à la chaîne) (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°254744 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte254744/. Date de mise à jour : 05/11/13. Première version : 10 juin 2010.