Guilhem Montagnol chevalier, sa femme Mairanda pour Sylvanès (abbaye de)

<<</>>>

NuméroT04683

Genrecharte

Date (précise)29/01/1257

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Rodez



Auteur

Guilhem Montagnol chevalier, sa femme Mairanda

Bénéficiaire

Sylvanès (abbaye de)

Regeste

Montagnol, in ecclesia. Donation de la quatrième partie de la justice du bois de Monnier par Guilhem Montagnol et sa femme.

Texte

Anno Domini M°CC°LVI°, quarto kalendas februarii, notum sit cunctis presentibus pariter et futuris quod nos Guillelmus Montanhol, miles, et Mairanda, ejus uxor, nulla fraude seu machinatione inducti [...] damus et concedimus, solvimus, tradimus seu quasi titulo pure et irrevocabilis donationis que inter vivos nuncupatur, vobis domino Gaillardo, Dei gratia abbati Salvaniensi, petenti pro vobis et conventu ejusdem et vestris successoribus dictum monasterium regentibus, videlicet quartam pro indiviso partem jurisdictionis nemoris appellati de Monnier, cum omnibus juribus et pertinentiis suis [...]. Et hoc fecimus amore Dei et in remissione animarum nostrarum et parentum nostrorum et quia multa servitia nobis exibuistis tempore opportuno [...]. Hec omnia predicta et singula [...] juramus tactis sacrosanctis evangeliis [...]. Dictum vero nemus confrontatur ex una parte cum manso de Fraisenes et ex alia cum Plano Meja et cum rivo Caboti et venit usque in honorem monasterii Salvaniensis. Actum in ecclesia de Montaigliol. Testes fuerunt rogati : Guillelmus de Seveiraco, miles, Guillelmus de Fonte, prior de Ripa, Bermundus de Montaigliol, frater D. d’Agrinedis, Pontius de Cardones, prior Sancti Andree, et ego P. Angelrici notarius qui hoc scripsi et signavi.

Bibliographie

VERLAGUET (Pierre-Aloïs), Cartulaire de l’abbaye de Sylvanès, Rodez, 1910, n°509, p.445-446

Source de l'édition

Rodez, AD Aveyron, H(006) 001, cartulaire de l’abbaye de Sylvanès (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°219324 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte219324/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.