Pierre de Caylus pour Sylvanès (abbaye de)

<<</>>>

NuméroT04678

Genrecharte

Date (précise)1212

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Rodez



Auteur

Pierre de Caylus

Bénéficiaire

Sylvanès (abbaye de)

Regeste

Sylvanès, ante portam infirmarie. Donation par Pierre de Caylus des droits qu’il pouvait avoir sur divers biens situés dans la paroisse de Sarrus et ailleurs.

Texte

Notum sit omnibus hanc cartam audientibus vel videntibus quod ego Petrus de Castlucio, pro amore Dei ac remissione omnium peccatorum meorum et omnium parentum meorum, dono, laudo et concedo per me et per omnes meos presentes atque futuros in perpetuam helemosinam vobis domino Petro, abbati, et conventui monasterii Salvaniensis et omnibus successoribus vestris in perpetuum donatione inter vivos, omnia que petebam vel petere poteram ratione vel obtentu cujuscumque dominii quod michi aliquo jure vel occasione competeret vel competere posset in honore sive possessione vel terris sive quibuscumque rebus aliis, que quondam fuerunt Rigaldi de Cabrespina, quas habuistis a Berengerio Ricardi, milite, et filiis suis Bernardo Ricardi et Rigaldo, fratribus ac monachis vestris, in parroquia de Serrutio, et totum illud quod nomine allodii sive cujuscumque alterius juris vel rationis petebam vel petere poteram in Seihas et in Calmeta de Lobeira et in Blacairos, ut hec omnia pleno semper jure absque inquietudine mea et meorum habeatis et possideatis in pace, ac si nichil juris ego vel genus meum ibi unquam habuissemus ; et totum hoc juravi vobis, tactis sacrosanctis evangeliis, et confirmavi. Actum apud Salvanium, anno Domini M°CC°XII°, ante portam infirmarie. Testes : Eblo, prior, Andreas, cellerarius, Guillelmus de Plano, sacrista, B. Petri, P. Aicfredi, B. de Balmis, monachi, Guillelmus de Tornone et Durand[us] Marafredus, conversi, Berengerius Ricardi, miles, et Bernardus Ricardi et Rigaldus, predicti filii ejus, Bernardus Gundres, Fulcraridus Deodatus de Villari, Bernardus Villela, laici. Et ego P. Amiliavi qui rogatus a partibus hanc cartam scripsi.

Bibliographie

VERLAGUET (Pierre-Aloïs), Cartulaire de l’abbaye de Sylvanès, Rodez, 1910, n°503, p.437-438

Source de l'édition

Rodez, AD Aveyron, H(006) 001, cartulaire de l’abbaye de Sylvanès (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°219319 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte219319/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.