L'abbaye de Sylvanès, Pierre Raymond d'Avène pour Sylvanès (abbaye de)

<<</>>>

NuméroT04673

Genrecharte

Date (précise)11/1188

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Rodez



Auteur

L'abbaye de Sylvanès, Pierre Raymond d'Avène

Bénéficiaire

Sylvanès (abbaye de), Pierre Raymond d'Avène

Regeste

Avène, in vertresca que est juxta planum. Accord passé entre l’abbaye de Sylvanès d’une part, et Pierre Raymond d’Avène d’autre part, au sujet de sept mas situés à Pardirgas.

Texte

In nomine Domini. Anno incarnationis Ejusdem M°C°LXXXVIII°, sit omnibus presentibus et futuris in perpetuum manifestum quod controversia sive discordia fuit orta inter Bernardum, abbatem de Selvanesc, et Petrum Raimundum de Avena et uxorem ejus Duranta et Vidianum atque Arnaldum, fratres ejus, et Esquivam et Dulciam, eorumdem sorores. Siquidem omnes predicti petebant ab abbate jam dicto et a conventu Salvaniensium coram Ricardo de Montepavone et Deodato Gauterio de Avena, arbitris constitutis, atque Raimundo Yterio et Raimundo de Boisedone, assessoribus atque consiliariis in eadem causa ab utraque parte institutis, septem mansos in territorio de Pardirgas in quibus tantummodo quartum in omnibus quecumque ibi essent, pascuis, pratis, nemoribus et in omnibus que ad ipsos pertinent vel pertinere debent, sive sint super terram vel subtus terram, presentia et futura, petebant, que tamen omnia a Raimundo Yterio pro feudo tenuerant. Bernardus vero abbas predictis viris econtra respondebat quod illos septem mansos, quos a Raimundo Yterio jam emerat et monasterium de Selvanesc legitimo jure possidebat, ab ipso monasterio pro feudo tenebant seu in aliis predictis, scilicet pascuis, nemoribus, pratis et reliquis, in quibus quartum petebant, nullum jus habebant. Auditis equidem hinc inde rationibus et allegationibus et veritate, prout arbitri potuerunt, requisita, consensit utraque pars et amicabili transactione hoc modo inter eos composuerunt et perpetuo stabilitatis jure diffinierunt ita videlicet : quod predicti feudum abbati et monasterio recognoscerent et hominium facerent, quod et fecerunt, et pro feudo predicto et pro omnibus que petebant, debet singulis annis monasterium dare predictis quatuor modios bladi : unum frumenti et unum avene, unum et dimidium de segel et dimidium de palmola, ad mensuram Sancti Affricani, scilicet ad eminal que modo currit, et debent habere fratres medietatem et Esquiva, illorum soror, aliam medietatem cum infantibus suis, et hec habent a monasterio pro feudo et debent facere abbati hominium et servitium et successoribus ejus in perpetuum tanquam boni feudatarii, et abbas et ejus successores debet illos habere sicut bonos feudales et diligere ut bonus dominus ; et isti omnes predicti dereliquerunt, cesserunt, solverunt et ex toto pro se et pro omnibus suis in perpetuum remiserunt Deo et beate Marie atque monasterio Salvaniensi et Bernardo, abbati, et omnibus successoribus ejus quicquid a monasterio petebant vel petere poterant in predictis pro feudo vel in quibuscumque aliis ut omnia quecumque infra predictum feudum quod olim de Raimundo Yterio tenebant, nunc vero de jam dicto monasterio tenent, sive sint presentia vel futura sive super terram vel subtus terram, quod est in parrochia Sancti Amancii de Senomes, que petebant vel petere poterant a monasterio nunc vel etiam in futurum sint monasterii, exceptis quatuor modiis bladi prenominatis. Et nos omnes suprascripti, videlicet ego Petrus Raimundi et ego Duranta, uxor ejus, et ego Vidianus et ego Arnaldus, fratres predicti Petri, et ego Esquiva et ego Dulcia, eorumdem sorores, nos omnes insimul per nos et per omnes heredes nostros, nostris propriis manibus tactis corporaliter sacrosanctis evangeliis, juramus atque promittimus quod omnia predicta, sicut sunt supra scripta, observabimus et adversus illa nullo unquam modo veniemus nec venire temptabimus neque aliqua persona nostro consilio vel ingenio, sed omnia sint monasterii quecumque ibi sunt vel fuerint sive nunc apparent sive non, et quicquid evenerit, nichil ibi unquam petemus, scilicet omnia sint et alodium et dominicatura monasterii, et promittimus ab omnibus habere licere et nominatim de evictione et specialiter si quid a monasterio [ab] aliquo fuerit evictum obligamus monasterio quatuor modios predictos et concedimus ut donec omne dampnum monasterio esset resarcitum, predicti quatuor modii a vobis retinerentur ; et de omnibus supradictis secundum rationem justitie vobis fideliter defensores erimus ; et hec omnia pariter juramus nos omnes observaturos et adversus nunquam venturos. Terminus solutionis hujus bladi est annuatim a festo beate Marie que est in septembri usque ad festum Omnium Sanctorum, et si tunc non acceperint postea usque ad aliud gloriose virginis festum Nativitatis petere non potest ; et ita hec omnia serventur perpetuo in futurum, et istos quatuor modios bladi infra terminum supradictum in grangiam nostram de Senomes recipere debetis. Factum est apud castrum de Avena, in vertresca que est juxta planum, mense novembris, regnante Philippo, rege Francorum in presentia et testificatione Austorii de Brusca, Deodati, Gauterii et Raimundi de Villanova et Azemar, filii predicti Deodati, Guillelmi de Avena, Guillelmi de Fodeira, Guillelmi Arnaldi, Guillelmi de Vilacon, capellani, Bernardi, capellani, Deodati, capellani de Tauriac, Guillelmi Clergue, Petri Textoris, Raimundi Ugonis, Petri de Papalonac, Bertran Creisen, Petri Sutoris, Stephani Valli, Petri de Aveneta, Raimundi Rotgerii, Deodati Valli et Deodati Noiriza et Raimundi Pelagos et Guillelmi de Cornutio.

Bibliographie

VERLAGUET (Pierre-Aloïs), Cartulaire de l’abbaye de Sylvanès, Rodez, 1910, n°498, p.431-433

Source de l'édition

Rodez, AD Aveyron, H(006) 001, cartulaire de l’abbaye de Sylvanès (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°219314 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte219314/. Date de mise à jour : 07/10/13. Première version : 10 juin 2010.