Alamande veuve de Raymond de Saint-Maurice, son fils Raymond pour Sylvanès (abbaye de)

<<</>>>

NuméroT04669

Genrecharte

Date (précise)1185

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Rodez



Auteur

Alamande veuve de Raymond de Saint-Maurice, son fils Raymond

Bénéficiaire

Sylvanès (abbaye de)

Regeste

Apud Vallem, sub ulmo ante furnum. Alamande, veuve de Raymond de Saint-Maurice, et son fils renoncent à certaines prétentions.

Texte

Notum sit omnibus quod ego Alamanda, uxor que fui Raimundi de Sancto Mauricio, et ego Raimundus, filius ejus, nos ambo pariter conquerebamur de te Bernardo, abbate de Salvanesc, et de fratribus tuis eo quod putabamus omnia bona Petri Johannis quondam, hominis nostri, te habuisse et possedisse, verum quum maritus meus Ramundus in monasterio vestro, ut vos ipsi testamini, testamentum ejus et omnia, que in eo vobis legaverat, multis assistentibus, vobis contulit et laudavit plenissime, tandem ad nosmetipsos reversi cognovimus veritatem hujus rei et credimus vobis. Igitur in nomine Domini. Anno incarnationis Ejusdem M°C°LXXXV°, ego predicta Alamanda et ego Ramundus, filius ejus, nos ambo pariter bona fide et sine inganno et absque omni dolo, pro amore Dei et remissione peccatorum nostrorum et pro anima patris mei predicti Raimundi de Sancto Mauricio, cedimus tibi Bernardo, predicto abbati, et omnibus fratribus predicti monasterii presentibus et futuris et omni actioni et petitioni, quam petebamus vel petere poteramus aliquo modo in omnibus bonis supradicti Petri Johannis, hodie penitus renuntiamus ; et promittimus et convenimus per stipulationem numquam contra hec supradicta nos aliquo modo venturos, et accipimus te et fratres tuos in Dei fide et nostra ; et in signum perpetue stabilitatis ego predictus Raimundus per me et per omnes meos osculum fidei porrexi tibi et meis militibus et servientibus pro me porrigere feci et etiam cognatum meum Deodatum de Bozagis fidejussorem pro me constitui, qui et ipse sicut et ego osculum fidei tibi porrexerunt, necnon et Ricardum de Montepaone, Guillelmum Ermengaudi, Raimundum Iterii et Guillelmum de Pegairolas, qui omnes unusquisque pro se fidejussores exibuerunt et osculum fidei tibi pro me prebuerunt, necnon et mater mea inter manus tuas consecratas ad perpetuam stabilitatem fidem se exibituram coram omnibus promisit. Et nos omnes supradicti, videlicet ego Deodatus de Bozagis et ego Ricardus de Montepavone et ego Guillelmus Ermengaudi et ego Ramundus Iterii et ego Guillelmus de Pegairolas, nos omnes scimus et recognoscimus tibi Bernardo, abbati, et omnibus fratribus tuis presentibus et futuris fideijussionem exibuisse et pro Raimundo predicto in signum perpetue stabilitatis osculum fidei porrexisse. Factum est hoc apud Vallem, sub ulmo ante furnum, in presentia Geraldi de Regolac, Be[r]nardi de Cervans, capellani, Bernardi Alamandi, Guillelmi de Roais, Bernardi Petri, Reinaldi, Deodati Boschini, Stephani Johannis.

Bibliographie

VERLAGUET (Pierre-Aloïs), Cartulaire de l’abbaye de Sylvanès, Rodez, 1910, n°494, p.422-423

Source de l'édition

Rodez, AD Aveyron, H(006) 001, cartulaire de l’abbaye de Sylvanès (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°219310 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte219310/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.