Ricard de Faugères, sa femme Raymonde, leurs fils pour Sylvanès (abbaye de)

<<</>>>

NuméroT04647

Genrecharte

Date (précise)26/06/1170

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Rodez



Auteur

Ricard de Faugères, sa femme Raymonde, leurs fils

Bénéficiaire

Sylvanès (abbaye de)

Regeste

Faugères, in camera Richardi. Donation de pâturages et d’un mas par Ricard de Faugères, sa femme et ses enfants.

Texte

Notum sit omnibus futuris et presentibus quod anno Dominice incarnationis M°C°LXX°. Ego Richardus de Foderia et ego Raimunda, ejus uxor, et ego Villermus Richardi et ego Richardus et ego Petrus, filii predicti Richardi et Raimunde, nos omnes insimul per nos et per nostros bona fide et sine aliqua fraude, laudamus et concedimus in perpetuum ad habendum Domino Deo et monasterio Sancte Marie Salvaniensi et tibi Pontio, ejusdem monasterii abbati, tuisque successoribus et cunctis inibi Deo famulantibus, videlicet omnia pascua que habemus vel habere debemus vel visi sumus habere in toto terminio de Calmel et in suis pertinentiis ad alaenda animalia et jumenta vestra absque ulla contrarietate sicut terminatur lavania Bolgars, et sicut carrerons tenet de ipsa lavania usque in capite de Cumbaricols desursum, et sicut laborivus se partitur cum bosco, et sicut de hoc laborivo terminatur usque in clapo de sub villa de Calmels, et sicut terminatur de ipso clapo usque in albespino rotundo qui est in capite de Cumba Laborativa, et ascendit pro media cumba de Podiocalvo usque in blade, et tenet de ipso blade usque in clapo, et de clapo usque in boison qui terminatur honore Sancti Petri de Joncellis usque in stratam publicam Sancti Guillelmi. Sciendum tamen quod vos non debetis vetare pascua ista hominibus aliis, et promittimus vobis et vestris quod pascua ista faciemus vobis habere, tenere et possidere et ab omni homine vel femina contradicente jure defendemus. Iterum sit sciendum quod ego Raimunda prescripta dono et laudo predicto monasterio Salvaniensi et jam dictis fratribus ejusdem loci unum mansum qui vocatur mansus de Calmel, et promitto vobis ego Raimunda suprascripta et juro super sancta evangelia quod de ista hora in antea in isto manso nec in pascuis supradictis non moveam aliquid per me nec per alium nec movere faciam, set sicut scriptum est in hac carta sic tenebo et observabo, si Deus me adjuvet et hec sancta ev[an]gelia. Pro hac autem donatione et concessione habuimus a vobis predictis monachis Salvaniensibus centum quinquaginta solidos Melgorienses, quos ita a vobis accepimus ex integro ut nullus ex eis penes vos remansit in debito. Hujus rei testes sunt isti : Poncius, capellanus de Foderia, Raimundus Jordani de Foderia, Willermus de [...], miles, Petrus de Malaterra, Deodatus Ooliba, Deodatus Martini de Foderia. Factum est hoc anno quo supra per manus magistri Guidonis, in mense junio, VIto kalendas julii, in sexta feria, in festo sanctorum Johannis et Pauli, apud castrum de Foderia in camera ipsius Richardi.

Bibliographie

VERLAGUET (Pierre-Aloïs), Cartulaire de l’abbaye de Sylvanès, Rodez, 1910, n°473, p.392-393

Source de l'édition

Rodez, AD Aveyron, H(006) 001, cartulaire de l’abbaye de Sylvanès (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°219288 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte219288/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.