Honorius 3 pape pour Sylvanès (abbaye de)

<<</>>>

NuméroT04640

Genrebulle

Date (précise)13/12/1218

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Rodez



Auteur

Honorius 3 pape

Bénéficiaire

Sylvanès (abbaye de)

Regeste

Latran. Bulle d’Honorius III défendant aux légats du Saint-Siège de recevoir des procurations pécuniaires des monastères de Cîteaux.

Texte

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis universis abbatibus et conventibus ordinis Cisterciensis salutem et apostolicam benedictionem. Cum preter pauperem victum vestrum omnia bona vestra hospitalitati et aliis piis operibus officiosissime sint exposita, satis exhinc aliis videtur auferre egenis quicquid a vobis violentia vel ingenio extorquetur, nec quia Dominus manuum vestrarum operibus benedicens viaticum peregrinationis vestre, quanto magis illud fraterna caritate in usus pauperum distribuitis, tanto magis celesti alluvione multiplicat, estis deterioris conditionis habende, set potius melioris cum nonnisi vasis paratis celestis gratie oleum infundatur quod pauperis mulieris defficientibus vasis stetit, licet igitur, largiente Domino, monasteria vestra plus solito temporalium floreant ubertate, quia tamen pauperibus exinde uberius subvenitur. Nos volentes eo vos de speciali gratia favorabilius confovere quo exinde Illi propensius complacere vos credimus qui quod uni ex minimis suis fit et sibi deputat esse factum, devotionis vestre precibus inclinati, auctoritate vobis presentium indulgemus ne Apostolice Sedis legati procurationes peccuniarias a monasteriis vestris exigere vel extorquere presumant, set cum ad domos vestras accesserint sine carnium esu cibis regularibus sint contenti. Nulli ergo. etc. Si quis autem. etc. Datum Laterani, idus Decembris, Pontificatus nostri anno tercio.

Bibliographie

VERLAGUET (Pierre-Aloïs), Cartulaire de l’abbaye de Sylvanès, Rodez, 1910, n°465, p.365-366

Source de l'édition

Rodez, AD Aveyron, H(006) 001, cartulaire de l’abbaye de Sylvanès (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°219281 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte219281/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.