Étienne de Pouvourville pour Raymond de Barta

<<</>>>

NuméroT02616

Genrecharte

Date (précise)11/1169

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Pamiers



Auteur

Étienne de Pouvourville

Bénéficiaire

Raymond de Barta, Guilhème sa femme

Regeste

Étienne de Pouvourville donne à fief à Raymond de Barta et à Guilhème, sa femme, aux conditions habituelles, un arpent de terre situé à Lespinet.

Texte

Sciendum est quod Stephanus de Pobolvilla laudavit et dedit ad fevum Raimundo de Sabarta et Guillelme, uxori sue, et eorum ordinio .I. aripentum terre et plus quod ibi est, sicut ipse Raimundus de Sabarta illam terram antea tenebat, que terra est apud Espinetum inter terram Petri Magistri et malolem ipsius Raimundi de Sabarta et malole Bernardi Marra et tenet de malole Arnaldi de Saval usque ad malole Raimundi Gaitapodium ; tali pacto dedit eis hoc fevum ut in unoquoque anno, in festo Omnium sanctorum, reddant inde ei .XII. d. tol. oblias et reacapte .I. d. quando evenerit, si clamorem habet dominus de eo pro hoc fevo fidancias inde habeat et .IIIIor. d. justiciam si inculpantur favatarii ; si predicti fevatarii aut eorum ordinium volebant supradictam terram vendere aut inpignorare, faciant consilio domini et reddant eidem unoquoque solido vende .I. d. et de quoque solido pignoris .I. m. ; insuper dominus Stephanus de Pobolvilla debet garire terram istam predictam totam sicut infra predictas adjacentias concluditur Raimundo de Sabarta et uxori sue et eorum ordinio de omnibus amparatoribus ex parte dominationis cum introitu et exitu. Facta carta hujus doni mense novembri, feria .IIa., regnante Lodovico rege Francorum et Raimundo Tholosano comite et Geraldo episcopo, anno ab Incarnatione Domini .M°.C°.LX°.IX°. Hujus rei sunt testes : Bernardus de Grazaco, canonicus ecclesie Sancti Stephani, et Raimundus de Ovezinis et Guillelmus de Balbinano ; ipse Stephanus qui hoc fevum dedit cartam istam scripsit.

Bibliographie

OURLIAC (Paul) et MAGNOU (Anne-Marie), Cartulaire de l’abbaye de Lézat, Paris, 1984, n°1363, II, p.229-230

Source de l'édition

Paris, BNF, lat. 9189, cartulaire 2 de l’abbaye Saint-Pierre de Lézat (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°217257 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte217257/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.