Guilhem de Lamaguère pour Auch (chapitre cathédral)

<<</>>>

NuméroT01352

Genrecharte

Date (précise)03/1175

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Auch



Auteur

Guilhem de Lamaguère

Bénéficiaire

Auch (chapitre cathédral)

Regeste

Guilhem de Lamaguère vend le château de Lamaguère, pour la somme de six cents sous morlas, à l’archevêque d’Auch, Géraud de Labarthe. Confirmation de cette vente par le comte d’Astarac.

Texte

DE CASTRO DE LAMAGUERA Antiquorum exempla nos instruunt litteris mandare quum posterorum volumus noticiam transmittere. Hac inductus racione, ego G. de Labarta, Auscitanus archiepiscopus, expedire credidi possessionum quas ecclesie Auscitane successorumque meorum usibus pro futuras studio et industria mea, auctore Domno, adquisivi, nomina exprimere et a quibus vel quo titulo eas adquisierint, scripture testimonio docere ne super his in posterum dubitationis scrupulus suboriri vel litis occasio valeat suscitari. Noverint igitur tam futuri quam presentes, quod ego G. de Labarta, Auscitanus archiepiscopus, tunc sedis apostolice legatus, emi a Wo de Lamaguera, et Wo Arnaldi fratre ejus, cognomento Magarum, universum patrimonium suum, villam scilicet de Lamaguera, cum hominibus et terris et omnibus ad eam pertinentibus, et quod habebant in villa de Arcaiag, sexcentis solidis morlanensis monete, quorum trescentos eis dedi, alios trescentos in luendis debitis pro quibus prefate possessiones creditoribus erant obligate, persolvi. Hoc autem totum factum est consilio et assensu Boemundi Astaracensis comitis et uxoris ejus Rubee et filiabus Maria atque Marchesia, et in eorum manu firmatum. Postmodum vers idem Boemundus, assistentibus baronibus suis, uxore que Rubea et filiabus Maria atque Marchesia, quicquid juris, quicquid donationis in prefata hereditate habebat, vel habere videbatur, instinctu Divini amoris, et ob consequendam remissionum peccatorum suorum, totum ex integro contulit Deo et Beate Marie mihique, et, per me, successoribus meis in Auscitana ecclesia canonice substituendis. Factum est autem hoc apud Montem Cassinum in domo Arnaldi de Lapalude, anno ab Incarnatione Domini, millesimo centesimo septuagesimo quarto, mense marcii VI feria. Alexandro papa tercio in Romana sede presidente. Regnante sanctissimo rege Francorum Lodovico : hujus rei sunt de ipsa ecclesia Auscitana, Bernardus de Birano, Wilelmus Petri de Fabrica, G. d’Aroede, F. d’Angles, P. de Albiano. De Astariaco abbates, Wus Cimoritanus, Petrus Pecianensis, Arsivus Cellemedulfi, P. Fageti, Bertrandus Sancte-Dode, Petrus de Cerafrased, W. capellanus Montis Cassini. Milites vero, B. de Panasac, Galaubias B. de Basalag, Leca de Maceres, B. Estes, G. d’Orbesano, W. Garsias frater ejus, W. B. de Mazeres, A. Desbarads, V. de Cerafraisen, W. A. de Labarta, miles de Labarta, Jordanus de Santo Romano et Arnaldus filius ejus, Sancius de Gin, V. de Marast, Arnaldus de Lapalu.

Bibliographie

LACAVE LA PLAGNE BARRIS (Cyprien), Cartulaires du chapitre de l’église métropolitaine Sainte-Marie d’Auch. Cartulaire noir, Paris-Auch, 1899, n°CXVIII, p.136-137

Source de l'édition

Auch, AD Gers, G 16, cartulaire du chapitre cathédral Sainte-Marie d’Auch, cartulaire noir (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°215993 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte215993/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.