Driuinet prêtre pour Anauran

<<</>>>

NuméroR00166

Genrenotice

Date (fourchette)entre 0802 et 04/0813

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Vannes



Auteur

Driuinet prêtre

Bénéficiaire

Anauran, Urblon, Haethlon, Juduuallon

Regeste

CLXVI. Emit Driuuinet presber, a filiis Uuoretic, villam Drihoc villamque Branscean. Driuinet, prêtre, a acheté pour 30 sous d'argent aux fils de Uuoretic (Anauran, Urblon, Haethlon et Juduuallon) les villae de Drihoc et de Bransecan (en Carentoir [56]), avec un homme (Posidhoia), ses fils (Anauhoiat, Judmin et Judmorins), ainsi que leurs enfants.

Texte

Haec carta indicat atque conservat quod dedit Driuinet, presbyter, .XXX. solidos argenti ad filios Uuoretic, Anauran et Urblon et Haethlon et Juduuallon, pro villa Drihoc et alia villa nomine Bransecan, totam sicut adjacet, cum campo et foeno et mansionem (sic) et homo (sic) qui vocatur Posidhoia super illam terram et filios suos Anauhoiat et Judmin et Judmorins et semini sui posset (sic), a generatione in generationem, ad Drihuinetum presbyterum; et maneat illam terram (sic) ad Dreuinetum, in hereditate, in monachium (sic), sine censu, sine tributo, sine ullo opere alicui homini usque ad finem mundi, a finem (sic) terrae Dumuuallon usque in finem terrae Loesen et usque ad aquam Keuril; et fuit hoc factum, de verbo Jarnhitin et filiolo suo Uurbili et de verbo Tanetuuiu, in tempore Karoli imperatoris et in tempore Uuidonis comitis et in tempore Isaaco (sic) episcopo, in mense aprilis. Fuit hoc factum coram multis testibus: Groikin, presbyter, testis; Tuthouuen, presbyter, testis; Ratuili, testis; Tatal, presbyter, testis; Uuoletec, presbyter, testis; Fili, testis; Haelin, testis; Benitoe, testis; Ethelfrit, testis; Uuoretan, testis; Uuiucant, testis; Loiesic, testis; Iarnbud, testis; Maenuuoret, testis; Menion, testis; Junetuuant, testis; Rishoiarn, testis; Thetion, testis; Mertinan, testis; Nodent, testis. Et ego, Lathoiarn, presbyter, scripsi hanc craticulam (sic).

Bibliographie

COURSON (Aurélien, de), Cartulaire de l'abbaye de Redon, Paris, 1863, p. 129.

Source de l'édition

Rennes, Archives de l'Archevêché, Cartulaire de Redon. Édition fac-simile: Cartulaire de l'abbaye Saint-Sauveur de Redon, Rennes 1998, fol. 93v. (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°214288 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte214288/. Date de mise à jour : 02/08/13. Première version : 10 juin 2010.