Juduuallon pour Iarncon

<<</>>>

NuméroR00135

Genrenotice

Date (précise)30/12/0813

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Vannes



Auteur

Juduuallon

Bénéficiaire

Iarncon

Regeste

CXXXV. Jarncon pignerat ad Juduuallon partem Roetanau et dimidiam Eusirgid partem. Juduuallon a donné 20 sous à Iarncon pour une part de la terre qu'on appelle Roetanau (?), et pour la moitié d'Eusirgid (?) et les trois hommes qui sont dessus: Tiarnoc et ses fils, Couualin et Uuorethemel. Fait dans le dit lieu; écrit par Lathoiarnus.

Texte

Haec carta indicat atque conservat quod dedit Juduuallonus .XX. solidos argenti ad Iarncon pro parte terrę quae nominatur partem Roetanau et dimidium (sic) partem Eusirgid et tres viros super eam, hi sunt: Tiarnoc et filios (sic) ejus Couualin et Uuorethemel; et dedit Iarncon tres fidejussores ad Juduuallon, hi sunt: Iarnbud et Mertinhoiarn et Tanetuuallon, usque ad caput .VII. annos et .I. ebdomadem, et postea alium .VII. et unum (sic) ebdomadem. Deinde ad tercium .VII. annos et .I. ebdomadem, id est, ipsa ebdomas a Nativitate Christi usque ad kal. januarii; et fuit hoc factum in .VI. feria, a Nativitate Domini, et fuit Nativitatem (sic) Domini die dominica, in ipso anno [add. quo] emisit spiritum Karolus imperator, regnante Iarnhitino, et Uuido comite, et Isaac episcopo, coram his testibus: Grokin, presbyter, testis; Tuthouuen, testis; Couualcar, presbyter, testis; Anauan, presbyter, testis; Moroc, presbyter, testis; Kintuuocon, presbyter, testis; Omni, testis; Junetuuant, testis; Edelfrit, testis; Uuolecec, testis; Benitoe, testis; et haec venditio firma et stabilis permaneat ad Juduuallon et ad conjugem suam nomine Ibiau et ad filium suum nomine Uuallon, et cui voluerint post se, si non potuerint Iarncon vel semen ejus redimere supradictam terram ad caput trium .VII. annorum et trium ebdomadarum, sine censu et sine tributo et sine opere et sine ulla re ulli homini nisi supradictis emptoribus. Ego, Lathoiarnus, scripsi.

Bibliographie

COURSON (Aurélien, de), Cartulaire de l'abbaye de Redon, Paris, 1863, p. 102-103.

Source de l'édition

Rennes, Archives de l'Archevêché, Cartulaire de Redon. Édition fac-simile: Cartulaire de l'abbaye Saint-Sauveur de Redon, Rennes 1998, fol. 83r-v. (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°214257 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte214257/. Date de mise à jour : 01/08/13. Première version : 10 juin 2010.