Trihoiarn machtiern pour Redon (abbaye Saint-Sauveur)

<<</>>>

NuméroR00116

Genrenotice

Date (fourchette)entre 0816 et 07/0834

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Vannes



Auteur

Trihoiarn machtiern

Bénéficiaire

Redon (abbaye Saint-Sauveur), Guillac (Iarnhitinus prêtre)

Regeste

CXVI. Trihoiarn, mactiern, Jarhitino presbero tradit Rantonam et Ranrituuallon pro equo valde bono. Le machtiern du nom de Trihoiarn, a donné à Iarnhitinus, prêtre dans la plebs qu'on appelle Guillac (56), les terres de Ranntonam (en Guillac [56]) et Ranrituualon(en Guillac [56]), en échange de son cheval. Fait dans l'église de Guillac (56).

Texte

Haec carta indicat qualiter venit quidam machtiern, nomine Trihoiarn, ad Iarnhitinum, presbyterum in plebe quae vocatur Giliac, deprecans eum ut concederet ei suum equum valde bonum, quod et fecim (sic); ipse autem supradictus Trihoiarn dedit Iarnhitino Ranntonam pro suo equo, a vertice montis usque ad suum fluvium quae (sic) vocatur Ulto, et Ranrituuallon totam atque integram usque ad oram fluminis supradicti, sicut rivus currit per circuitum, nomine Loutoc, cum terris, pascuis, cum fontibus atque rivis, et cum omnibus apendiciis suis, ita tradidit Iarnhitino presbytero possidendam usque in sempiternum; et si fuerit aliquis de propinquis meis sive de coheredibus qui contra hanc coemptionem venire et inquietare presumpserit, .C. solidos solvat, et quod repetit vindicare non audeat; et haec coemptio firma et stabilis permaneat. Factum est hoc in aecclesia Giliac, mense julii (sic), in die dominico, coram his testibus: Conneur, presbyter, testis; Sulcomin, presbyter, testis; Roidoc, abbas, testis; Uuorhatoui, major, testis; Sidol, machtiern, testis; Uuorgost, testis, machtiern; Dilis, machtiern, testis; Hertiau, testis; Loieruth, testis; Maenuuoret, testis; Buduuolou, testis, cum duobus filiis suis testibus; Ristanet, testis; Uuriunet, testis; Budin, testis; Ritanau, testis; Gleulouuen, testis. Actum est hoc in tempore Lodouuici imperatoris, Riuualt tunc machtiern, testis, Ermor, episcopus, testis, in pago Trocoet.

Bibliographie

COURSON (Aurélien, de), Cartulaire de l'abbaye de Redon, Paris, 1863, p. 88-89.

Source de l'édition

Rennes, Archives de l'Archevêché, Cartulaire de Redon. Édition fac-simile: Cartulaire de l'abbaye Saint-Sauveur de Redon, Rennes 1998, fol. 78r-v. (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°214238 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte214238/. Date de mise à jour : 02/08/13. Première version : 10 juin 2010.