Rethuualart pour Redon (abbaye Saint-Sauveur)
NuméroR00007
Genrecharte
Date (précise)09/02/0833
Authenticiténon suspecté
Languelatin
Diocèse Vannes
Auteur
Rethuualart
Bénéficiaire
Redon (abbaye Saint-Sauveur)
Regeste
VII.
Rethuualatr, aegrotans, donat monasterio Roton, villam Uuiniau in plebe Huiernim.
Rethuualart a donné aux moines qui habitent et pratiquent la règle de saint Benoît dans le monastère qu'on appelle Redon, la villa appelée Uuiniau (plebs de Huiernim, commune de Pluherlin [56]), avec les manses et les trois hommes qui y demeurent: Condeloc, Herpin et Driuuobri.
Texte
Mundi termino adpropinquante, jam certa signa manifestantur, idcirco ego, in Dei nomine, Rethuualatr, egrotus, considerans gravitudinem peccatorum meorum, et reminiscens bonitatem Dei dicentis, date elemosinam et omnia munda fiant vobis; si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel substantię pauperum conferimus, hoc nobis, procul dubio, in aeternam beatitudinem retribuere confidimus; ego quidem, de tanta misericordia et pietate Domini confisus, per hanc epistolam donationis donatumque in perpetuum esse volo ad illos monachos habitantes et operantes regulam sancti Benedicti in monasterio quod vocatur Rothon, ita et feci; ita donavi ego, Rethuualart, villam quae vocatur Uuiniau, cum mansis et manentibus, tribus hominibus: Condeloc, et alius Herpin, Driuuobri, cum terris, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, cum omnibus appenditiis suis, sicut a me presenti tempore videtur esse posessum (sic), totum atque integrum, a die presenti trado atque transfundo ipsis monachis in elemosinam propter regnum Dei, ita ut quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem; et si fuerit, aut ego ipse, aut unus de propinquis heredibus meis, vel quelibet persona, qui contra hanc donationem calumniam fecerit, solidos .CC. conponat. Signum Bili; X. Hoian; X. Maban; X. Uuinou; X. Haelliffen; X. Cristian; X. Iarnhaitou; X. Roenuuallon; X. Guorasou; X. Triuuoet; X. Iarnhitin, presbyter; X. Nominoe, presbyter; X. Roencomal; X. Arthuiu; X. Uurmhouuen; X. Morman; X. Rethuualart; X. qui donavit et firmari rogavit; id est, terram supradictam Ran Uuiniau, sine censu, sine tributo alicui homini nisi ad ipsos monachos Rhotonicos. Facta est ista elemosina .V. idus februarii, in die dominico, in loco supradicto Roton, presente populo, donante illo Rethuualatro cespitem super altare de illa supradicta Ran Uuiniau sita in plebe nuncupata plebe Huiernim, in parrochia Venedię, regnante domno imperatore Hlodouuico, anno .XX. regni ejus, Regenario episcopo, Rethuualart mactierno, Nominoe magistro in Britanniam.
Bibliographie
COURSON (Aurélien, de), Cartulaire de l'abbaye de Redon, Paris, 1863, p. 7-8.
Source de l'édition
Rennes, Archives de l'Archevêché, Cartulaire de Redon. Édition fac-simile: Cartulaire de l'abbaye Saint-Sauveur de Redon, Rennes 1998, fol. 4r-v. (cartulaire)
Comment citer cette notice
Acte n°214129 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte214129/. Date de mise à jour : 31/07/13. Première version : 10 juin 2010.