Étienne de La Beuvrière pour Béthune (chapitre Saint-Barthélemy)

<<</>>>

NuméroF04434

Genrecharte

Date (précise)04/1252

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Arras



Auteur

Étienne de La Beuvrière

Bénéficiaire

Béthune (chapitre Saint-Barthélemy)

Regeste

Étienne de La Beuvrière confirme diverses ventes faites à Saint-Barthélemy.

Texte

Ego Stephanus de Beveria, notum facio omnibus tam presentibus quam futuris quod de assensu meo et voluntate, Yda, relicta bone memorie Stephani dicti Flamench et filie quondam ipsius Stephani, et ipsarum mariti atque alii heredes ejusdem Stephani, vendiderunt pro quadam certa pecunie summa quam integraliter receperunt et werpierunt bene et legitime, per judicium tenentium meorum, viris venerabilibus preposito et capitulo ecclesie beati Bartholomei Bethuniensis, sexdecim solidos parisienses annui redditus, de quibus medietas debet solvi in festo sancti Remigii et altera medietas in Natali Domini singulis annis, super tribus mencaldatis terre, parum plus, parum minus, sitis in parrochia de Bevreria, quas dicti heredes de me tenebant. Quam quidem terram Robertus dictus Fouflenne de Bevreria tenere solebat de dictis heredibus, et de cetero de predictis preposito et capitulo tenebit pro redditu nominato... Ita quod prepositus et capitulum habent et habebunt in eadem terra relevia, concessiones, vendagia, et emendas pro redditu ad terminum non soluto et omnia alia et singula jura sive dominia que dicti heredes ibidem habebant vel poterant habere. Prefati vero prepositus et capitulum dictam terram a me et heredibus meis imperpetuum tenebunt per unum tenentem clericum vel laycum quemcunque ponere voluerint et nominare. Et jam inde unum posuerunt et nominaverunt, videlicet dominum Robertum de Ansnee et de ipsa terra michi et heredibus meis in perpetuum annis singulis ad Natale Domini sex denarios solvere tenebuntur et in morte tenentis duodecim denarios de relevio, etc. Item noverint universi quod de assensu nostro et voluntate sepedicti heredes Stephani dicti Flamench, vendiderunt et werpiverunt bene et ad legem dictis preposito et capitulo Bethuniensibus, pro quadam certa summa pecunie quam integraliter receperunt, quinque quarterias terre, parum plus parum minus, site in parrochia prenotata; que terra publice vocatur Massura Lutier, juxta terram Egidii Bezache. Quam quidem terram dicti heredes de me tenebant et ipsam de cetero in perpetuum, dicti prepositus et capitulum, de me, et heredibus meis tenebunt pro novem denariis annui redditus, in festo Sancti Remigii persolvendum et per unum tenentem clericum vel laycum quemcunque ponere voluerint et nominare. Et jam quemdam inde mihi posuerunt et nominaverunt, videlicet dictum dominum Robertum de Ansnee etc... Actum anno Domini Mº. CCº. quinquagesimo secundo, mense aprili.

Bibliographie

LOISNE (Auguste de), Le cartulaire de Saint-Barthélemy de Béthune, Saint-Omer, 1895, n° 88.

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

Dainville, AD Pas-de-Calais, 6 G3 (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°205071 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte205071/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.