Alexandre 3 pape pour Arras (chapitre cathédral)

<<</>>>

NuméroF00329

Genrebulle

Date (fourchette)entre 30/08/1181 et 20/09/1159

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Arras



Auteur

Alexandre 3 pape

Bénéficiaire

Arras (chapitre cathédral)

Regeste

Alexandre III, pape, défend aux religieux de Saint-Vaast d'admettre aux saints offices ou à la sépulture ecclésiastique les excommuniés et les interdits, pendant toute la durée de l'interdit de la Cité.

Texte

Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et capitulo Sancti Vedasti Attrebatensis, salutem et apostolicam benedictionem. Non possumus non molestum habere quod cum Atrebatensis Civitas, de mandato venerabilis fratris nostri Atrebatensis episcopi, pro culpa nobilis viri Flandrensis comitis, sicut asserit, subjaceat interdicto, vos, non solum in monasterio divina officia celebratis, sed etiam in ecclesiis vestris facitis celebrari et interdictos et excommunicatos ipsius episcopi ad officia divina recipere minime dubitatis, licet autem mandaverimus vobis ab hujus modi presumptione cessare. Quia tamen mandatum nostrum super hoc, sicut accepimus, exequi noluistis, per apostolica vobis scripta precipiendo mandamus et mandando precipimus quatinus excommunicatos vel interdictos predicti episcopi ad divina officia vel ad sepulturas recipere minime presumatis, nec nisi in monasterio vestro, donec interdictum duraverit, clausis tamen januis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce divina officia celebretis. Sane si pro nobis nolletis a tanta presumptione desistere, saltem pro vobis ipsis desistere deberetis, quia prefatus episcopus satis vobis posset in similibus respondere, si quando pro vobis interdicti sententia ponetur ; nec nos eum ab hoc de jure cohercere possemus, si ad mandatum nostrum a simili nolletis presumptione cessare, et nisi ab hoc destiteritis, timendum vobis est ne vestrum privilegium amittatis.

Bibliographie

LOISNE (Auguste de), Le cartulaire du chapitre d'Arras, Paris, 1896, n° 56, p. 42-43

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

Paris, BNF, lat. 9930 (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°200966 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte200966/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.