Pascal 2 pape pour Arras (chapitre cathédral)

<<</>>>

NuméroF00300

Genrebulle

Date (fourchette)entre 1115 et 1113

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Arras



Auteur

Pascal 2 pape

Bénéficiaire

Arras (chapitre cathédral)

Regeste

Le pape Pascal II ordonne que l'abbé de Saint-Vaast et le Chapitre d'Arras observent respectivement la division entre la cité et la nouvelle ville, telle qu'elle a été faite par l'évêque Lambert.

Texte

Paschalis episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri L., Atrebatensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Veteris ac novi burgi divisionem, sicut sollicitudini tue commisimus, ita etiam repetita preceptione committimus. Abbati vero Sancti Vedasti presentibus scriptis precipimus ut divisionem per te discussam omnino suscipiat. Neque enim aliquatenus de tua sinceritate diffidimus quando terminos illos, quanta potueris veritate, perquiras. Porro siquidem primitiarum, decimarum et sollennium oblationum que in carta judicii determinate sunt ab abbate, post judicii nostri diffinitionem presumptum constat, clericis restituendum precipimus. Rursum si clerici oblationes gratuitas vel elemosinas monasterio delegatas preripuerint, monachis cum pace restituant. De cetero judicium, sicut a fratribus nostris datum est, omnino facias conservari. Decimas de burgo ita sano intellectu sentimus, id est de terre frugibus, de animalibus, sive de ceteris que burgensium illorum laboribus comparantur. Si qua vero pars his constitutis obedire contempserit, tua interest eos, exhibendo justiciam, cohercere.

Bibliographie

LOISNE (Auguste de), Le cartulaire du chapitre d'Arras, Paris, 1896, n° 10, p. 7

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

Paris, BNF, lat. 9930 (cartulaire)

Comment citer cette notice

Acte n°200937 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte200937/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.