Frumaud évêque d'Arras pour Gaudiempré (commanderie des Hospitaliers)
NuméroF00165
Genrecharte
Date (fourchette)entre 20/04/1183 et 20/10/1174
Authenticiténon suspecté
Languelatin
Diocèse Arras
Auteur
Frumaud évêque d'Arras
Bénéficiaire
Gaudiempré (commanderie des Hospitaliers)
Regeste
Frumaud, évêque d'Arras, notifie qu'en échange de 13 marcs d'argent et d'un cheval Gérald de Gombremetz a donné sa dîme de Gombremetz aux Hospitaliers de Gaudiempré.
Texte
Frumaldus, Dei permissione Attrebatensis minister humilis, tam posteris quam presentibus in perpetuum. Que conferuntur ecclesiis in elemosinam, necessarium est scripto mandari et testibus roborari, ne vento oblivionis dispersa suo priventur effectu vel malignantium versutia veni[ant] in disceptationem. Notum itaque facimus tam presentibus quam futuris, quod Geroldus de Gonbermes concessione Engecin u[xo]ris sue et Agnetis filie predicti Geroldi et Balde[vini] […] predicte Agnetis, totam illam decimam, quam h[abebat et] possidebat apud Gonbermes, assensu domini sui Johannis [Cau]deron donavit in perpetuam elemosinam fratribus [Hospi]talis de Gondewimpre. Conditionem talem interpositam nolumus preterire : fratres enim Hospitalis [de] Gondewimpre pro elemosina illa reddiderunt predicto [Ge]roldo tredecim marcas argenti et unum p[a]lefridu[m]. Donationem autem predicte elemosine asserim[us factam fu]isse sollempniter hoc modo. Prefatus Geroldus ali[ique preno]minati prenominatam decima[m] dederunt n[obis in ma]nu nostra et nos reddidimus eam fratribus Hospit[alis assensu] eorum. Et ut ratum et inconvulsum ha[beat hec dona]tio effectum, munimus eam appensione [sigilli nostri et] subscriptione testium roboramus. Signum fratris Fulconis […] procuratoris de Halte-Avesnes. S. Arnulfi deca[ni de Sau]ti. S. domni Garini de Simon […] [S.] Nicholai sa[cerdotis de] Yser. […] [S.] Johannis [Cau]deron […] fratris […].
Bibliographie
TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 196, p. 222
Responsable
Benoit Tock
Source de l'édition
[non indiqué] ([non indiqué])
Comment citer cette notice
Acte n°200802 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte200802/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.