Frumaud évêque d'Arras pour Cysoing (abbaye)

<<</>>>

NuméroF00163

Genrecharte

Date (fourchette)entre 20/04/1183 et 20/10/1174

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Tournai



Auteur

Frumaud évêque d'Arras

Bénéficiaire

Cysoing (abbaye)

Regeste

Frumaud, évêque d'Arras, notifie la donation effectuée en faveur de l'abbaye de Cysoing par Mathieu de Denain.

Texte

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Frumaldus, Dei patientia humilis Attrebatensium minister, tam futuris quam presentibus, salutem. Decet pastoralis sollicitudinis vigilantiam ecclesiarum paci providere et, que usibus Deo servientium collata sunt ex largitione fidelium, in perpetuae firmitudinis stabilitate conservare. Inde est quod universis notum facimus, Matheum de Doneig, voluntate uxoris et consensu heredum suorum, super omnem terram, quam apud Hornain ab ecclesia Beati Kalixti Cysoniensis tam in terra campestri quam in pratis et in hospitibus sub annua decimarum et terragii solutione tenebat, trecentas libras XII minus Duacensis monetae ab eadem ecclesia accepisse et eidem ecclesiae in elemosinam libere assignasse, ita sane quod, si aliquis postmodum in terra predicta hereditatem aliquam vel jus sibi vendicando per legalem justiciam aliquid adquisierit, ipse Matheus et heredes sui tantum prenominatae ecclesiae alibi debet recompensare, quantum dampni vel diminutionis in hac terra de Hornain ipsam ex hoc incurrisse constiterit. Porro idem Matheus, fide cum uxore et fratribus suis Amando, Galtero, Johanne et filia primogenita et marito junioris Galtero de Doneig interposita, rem, ut predicta est, bene et legitime confirmavit. Et ne forte videretur fraudis esse ymaginarius, hii omnes christianitatem suam in manu nostra pigneri alligarunt ut, si forte a predicta confirmatione se ipsum extorserit, in anima eorum ilico episcopalis redundet sententia. Comes Hanoniensis hujus rei fidejussor est et testis, in cujus manu idem Matheus terram suam de Iwir tali conditione posuit ut, si forte de predicta terra sive per se ipsum sive per alium diminutio aliqua vel sinistrum aliquid ecclesiae contigerit, de terra sua de Ywir dampnum ecclesiae comes ex integro reconsignet. Dapifer de Bolcen fide interposita in vinculis hujusmodi jurisjurandi se conjecit ut, si forte violata fuerit ista compositio, ipse apud Duacum tamdiu obses morabitur, donec de centum marcis ecclesiae satisfecerit. Nomina autem aliorum, qui et ipsi hoc juraverunt et partes aecclesiae illesas conservare promiserunt, sunt haec : Rainerus de Thrit, Rainerus de Walleirs, Rainerus de Thians, Rainerus de Gorgechon, Galterus de Escallon et Symon frater ejus, Johannes Cretons, Hermannus de Doneig, Julianus de Werchin, Walterus de Aubi, Balduinus de Eschauden, Theodericus de Harten. In predicta terra heredes Adam de Hornain partem quandam hereditario jure possidebant, qui prece domini Mathei et precio partem, quae ipsos contigebat, ramo et cespite in elemosinam ecclesiae assignarunt. Actum est hoc et recognitum coram fratribus ecclesiae, coram scabinis de Valencenis, coram majore de Hornain et hospitibus ecclesiae, coram majore et scabinis de Subminio et secularibus personis quampluribus. Hanc autem elemosinam per manum nostram ipse Matheus, approbantibus etiam fratribus suis, fecit. Et nos ex parte omnipotentis Dei et nostra omnes condempnamus, qui contra hoc, quod coram nobis et per nos factum dinoscitur, venire presumpserint, annotatis etiam nobiscum personarum nominibus, quae idipsum et audierunt et viderunt. Signum Symonis Aquicintensis abbatis, cujus etiam sigillum ad robur firmissimum apposuimus. S. Helvidis abbatissae de Doneig, quae et sigillum suum addidit, quoniam et isti facto ipsa cum capitulo suo interfuit. S. Gilleberti abbatis Sancti Johannis Valencenis. S. Johannis cantoris Duacensis. S. Henrici, Martini, Hugonis, Sigeri canonicorum. S. Milonis, Durandi, Johannis decanorum. S. Bartholomei, Bernardi, Johannis presbiterorum. S. Egidii de Cymay, Gossuini de Tulin, Amandi de Provi, Johannis de Maucicort, Henrici fratris ejus militum. Sciendum preterea est, quod idem Matheus et fratres sui viam, quam per terram aecclesiae suam dicebant, liberam illi reliquerunt.

Bibliographie

TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 194, p. 219-221

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

[non indiqué] ([non indiqué])

Comment citer cette notice

Acte n°200800 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte200800/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.