Frumaud évêque d'Arras pour Clairmarais (abbaye)

<<</>>>

NuméroF00162

Genrecharte

Date (fourchette)entre 20/04/1183 et 20/10/1174

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Thérouanne



Auteur

Frumaud évêque d'Arras

Bénéficiaire

Clairmarais (abbaye)

Regeste

Frumaud, évêque d'Arras, notifie que Baudouin de Wachin a donné à l'abbaye de Clairmarais le terrage qu'il possédait sur la terre de Campfolcard dans la paroisse de Monchy.

Texte

Ego Frumaldus, Dei gratia Attrebatensis episcopus, notum fieri volo modernis et posteris, quod Balduinus de Wachin dedit in presentia nostra ecclesiae Sanctae Mariae de Claromaresch in perpetuam elemosinam quoddam terragium, quod habebat in parrochia de Moncy, in terra quae appellatur Campfolcard. Interposuit etiam dictus Balduinus fidei suae sacramentum, quod haec elemosina stabilis et firma permaneret et ab omni deinceps emergente calumpnia absque sumptu ecclesiae acquitaret. Et hoc ipsum concessit Symon, frater ejus, et quos habebat heredes. Ut igitur dicta elemosina rata et inconvulsa ecclesiae permaneat, scripto praesentis paginae inserere ac sigilli nostri impressione munire et confirmare curavi, additis etiam legitimis testibus, qui subscripti sunt. Testes Wazo capellanus, Raimerus decanus de Hosdaing, Nicholaus de Hundingehem, Simon clericus episcopi, alius Wazo clericus archidiaconi, Clarembaldus, Johannes, Reinelmus presbiteri, Johannes Tudo, Boidinus camerarius, Lambertus hostiarius.

Bibliographie

TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 193, p. 219

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

[non indiqué] ([non indiqué])

Comment citer cette notice

Acte n°200799 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte200799/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.