André évêque d'Arras pour Eaucourt (abbaye Notre-Dame)

<<</>>>

NuméroF00135

Genrecharte

Date (fourchette)entre 08/08/1171 et 1165

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Arras



Auteur

André évêque d'Arras

Bénéficiaire

Eaucourt (abbaye Notre-Dame)

Regeste

André, évêque d'Arras, notifie diverses donations opérées et une sentence rendue en faveur de l'abbaye d'Eaucourt.

Texte

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego A[ndreas], Dei miseratione Attrebatensis episcopus, notum facio tam futuris quam presentibus, quod quidam homo, Wimerus nomine, hereditario jure tenebat sextam partem decime de Barga et de terra que dicitur de Joerra et de arationibus et de curtillis de Barga et de Tilloi, tam in interioribus quam exterioribus et quartam partem terragii de Barga in terra quoque que dicitur Rameri, quartam partem decime et quartam partem terragii, sexte partis, prius ablata parte altaris. Que omnia predictus Wimerus domino suo Hellino dapifero ac filio ejusdem Hellini Rogero a quibus ea in feodum tenebat in presentia mea, astantibus pluribus ecclesiasticis atque nobilibus personis, reddidit, ipseque Hellinus ac filius ejus mihi reddiderunt. Ego vero, illorum assensu et petitione, predicta omnia ecclesie Beate Marie de Ailcurte in elemosinam dedi simulque cum partibus decime, quas in eisdem locis a tempore predecessorum meorum Alvisi et Godescalci episcoporum ex elemosina similiter Alelmi Attrebatensis eadem ecclesia obtinuerat, presentis scripti auctoritate et subscriptarum personarum annotatione communivi. Signum Frumoldi archidiaconi. S. Nicholai decani. S. Anselli cantoris. S. magistri Gilleni. S. magistri Roberti de Albenni. S. Walteri et Anastasii presbiterorum. S. Widonis et Salgualonis diaconorum. S. Fulconis de Rains. S. Walteri Attrebatensis. S. Johannis de Bailois. S. Theobaldi de Agni. S. Nicholai de Hargie. Hoc etiam omnibus notum fieri volo, quod uxor ejusdem Wimeri et tota eorum progenies, multis presentibus clericis et laicis, hanc donationem legitime concesserunt. Preterea, notum fiat omnibus Christi fidelibus, quod parrochiani de Mirelmont adversus ecclesiam Ailcurtensem pro duabus partibus predicti castri decime, quam ecclesia illa tenebat, in presentia mea causati sunt, sed, parrochianis omnino in causa deficientibus, decima predicta in curia mea eis adjudicata fuit, quam ecclesia prenominata sicut antequam querela moveretur habuerat judicio obtinuit. Que ut inconvulsa permaneant, sigilli mei impressione subscriptarum personarum attestatione signare studui. Signum Frumoldi archidiaconi. S. Eustachii abbatis de Monte Sancti Eligii. S. Balduini abbatis de Mareolo. S. Raineri decani de Mirelmont.

Bibliographie

TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 162, p. 182-183

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

[non indiqué] ([non indiqué])

Comment citer cette notice

Acte n°200772 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte200772/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.