Godescalc évêque d'Arras pour Furnes (abbaye Saint-Nicolas)

<<</>>>

NuméroF00120

Genrecharte

Date (fourchette)entre 12/04/1164 et 1159

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Thérouanne



Auteur

Godescalc évêque d'Arras

Bénéficiaire

Furnes (abbaye Saint-Nicolas)

Regeste

Godescalc, évêque d'Arras, confirme la convention passée entre l'abbaye de Furnes et celle de Molesme au sujet des droits paroissiaux de Lucheux et de divers revenus.

Texte

Ego Godescalcus, Dei gratia episcopus Atrebatens., notum facio et contestor tam futuris quam presentibus, quod Guillelmus abbas Sancti Nicholai de Furnis nostro et universalis capituli nostri consilio et testimonio solvere debeat singulis annis priori de Luceu unam marcam argenti infra octabas Sancti Leodegarii pro decima videlicet, quam predictus prior habebat in terra de Giroldi Stipitis, et sic abbas Furnensis ecclesiam, decimam et domum suam Giroldi Stipitis in pace possideat atque redditus suos ibi sepeliat. Ceterum, parrochianos de Luceu in infirmitate recipere non poterit sed, si peregrinus quispiam advenerit et ibi mortuus fuerit, elemosinam, si eis dederit, recipiet. Oblationes vero et cetera, que ad parrochiam pertinent, prioris erunt. De famulo abbatis si ibi obierit, sicut de reddito fiet, alios vero famulos in infirmitate recipere nec poterit nec mortuos sepelire. Ut autem hec nostra descriptio rata et inconvulsa permaneat, eam signo nostro munire placuit et testes adhibere. Signum Frumoldi, Clareboldi archidiaconorum. S. Rogeri prepositi. S. Nicholai decani. S. Petri, Rollandi, Giselmanni canonicorum, Franconis capellani.

Bibliographie

TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 142, p. 163

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

[non indiqué] ([non indiqué])

Comment citer cette notice

Acte n°200757 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte200757/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.