Godescalc évêque d'Arras pour Eaucourt (abbaye Notre-Dame)
NuméroF00104
Genrecharte
Date (fourchette)entre 1157 et 21/09/1151
Authenticiténon suspecté
Languelatin
Diocèse Arras
Auteur
Godescalc évêque d'Arras
Bénéficiaire
Eaucourt (abbaye Notre-Dame)
Regeste
Godescalc, évêque d'Arras, tranche le conflit qui opposait le châtelain Baudouin d'Arras à l'abbaye d'Eaucourt en attribuant au châtelain un essart et à l'abbaye le reste des biens contestés.
Texte
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Godescalcus, Dei gratia Atrebatensis episcopus, tam presentibus quam futuris in perpetuum. Quoniam ad nostrum pertinere videtur officium paci et utilitati ecclesiarum nobis commissarum sollicite providere, dignum duximus ea, que ad quietem Aiulcurtensis ecclesie per nos et coram nobis gesta sunt, scripto memorie commendare et sigilli nostri auctoritate communire. Prefata siquidem ecclesia habebat a tempore predecessoris mei pie memorie Alvisi episcopi ex dono Simonis Atrebatensis castellani et concessione fratrum ejus in villa, que dicitur Corcellis Comitis, totam terram arabilem et quicquid in eadem terra terragii decime et justicie hereditario ei jure pervenerat. Quod tamen donum, mortuo Simone, Balduinus frater ejus irritum facere gestiens, ecclesiam ipsam variis et clandestinis infestationibus insecutus est. Unde et coram nobis sepius accersitus, cum tandem nobis religiosorum virorum consilio adquiesceret, utriusque partis veritate cognita, causam terminandam, ipse cum eis religiosis viris suscipiens pro communi pace reformanda, decrevi ut ipse castellanus sartum quoddam, quod predicta ecclesia disruperat, post factum donum reciperet atque ecclesia cetera omnia, sicut in privilegio suo continetur, plena pace possideret. Quod castellanus fratresque ejus Helvinus et Eustachius benigno animo concesserunt atque in perpetuum inconcussum se servaturos in ipsa manu nostra sacrata fide firmaverunt. Actum est hoc Atrebati in nostra curia presentibus illis, quorum nomina subtitulata sunt. Signum Balduini abbatis de Mariolo. S. Hugonis prioris de Sancto Laurentio. S. Nicholai decani. S. canonicorum Frumoldi, Simonis, Gisleni. Ego Godescalcus, Dei gratia Atrebatensis episcopus, legi, subscripsi (signum crucis) et, ne ab aliquo ulterius violetur, sub anathemate interdixi.
Bibliographie
TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 122, p. 140-141
Responsable
Benoit Tock
Source de l'édition
[non indiqué] ([non indiqué])
Comment citer cette notice
Acte n°200741 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte200741/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.