Godescalc évêque d'Arras pour Cuissy (abbaye Notre-Dame)

<<</>>>

NuméroF00102

Genrecharte

Date (fourchette)entre 1157 et 1155

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Laon



Auteur

Godescalc évêque d'Arras

Bénéficiaire

Cuissy (abbaye Notre-Dame)

Regeste

Godescalc, évêque d'Arras, notifie que l'abbaye de Cuissy a vendu au chapitre Saint-Barthélémy de Béthune plusieurs alleux sis à Sailly.

Texte

(Crux). In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Quoniam acta priorum, quibus aliquando antiquitatis oblivio irrepsit, errorem posteris generare consueverunt, iccirco ego Godescalcus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, quod in nostri presentia inter aecclesiam de Cussi, quae est nostri ordinis, hoc est Premonstratensis, et aecclesiam Sancti Bartholomei de Bethunia bene et rationabiliter factum est, ut in memoriam transeat posterorum, scripto commendari et sigillo nostro confirmari precepimus. Itaque notum sit tam presentibus quam futuris, quod dominus abbas Guido aecclesiae de Cuissi cum assensu totius capituli illa alodia, que Lejardis filia Odonis le Baile et Clarenbaldus nepos ejus apud Saili jure hereditario libere tenuerunt et aecclesiae de Cussi libere in elemosinam concesserunt, notum sit, inquam, quod eadem alodia predictus abbas tum pro amore Dei tum pro precio XX librarum ad opus aecclesiae Sancti Bartholomei de Betunia nobis in nostra manu per nuntium suum, quendam canonicum nomine Alulfum, resignavit. Quod postea predictus abbas coram nobis et multis testibus in capitulo Premonstratensi se fecisse asseruit ; nos vero predicte aecclesiae Sancti Bartholomei de Betunia jam dicta alodia tradidimus sub his testibus, qui subscripti sunt : Theodericus Atrebatensis archidiaconus, magister Frumaldus, Adam decanus de Betunia, Ernaldus presbyter de Bursa, Rakardus clericus de Sailli.

Bibliographie

TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 120, p. 138-139

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

[non indiqué] ([non indiqué])

Comment citer cette notice

Acte n°200739 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte200739/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.