Godescalc évêque d'Arras pour Furnes (abbaye Saint-Nicolas)

<<</>>>

NuméroF00091

Genrecharte

Date (fourchette)entre 25/10/1154 et 21/09/1151

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Thérouanne



Auteur

Godescalc évêque d'Arras

Bénéficiaire

Furnes (abbaye Saint-Nicolas)

Regeste

Godescalc, évêque d'Arras, notifie qu'il a donné à l'abbaye Saint-Nicolas de Furnes deux gerbes d'une part de la dîme de Gros-Tison qui lui avaient été restituées par des laïcs.

Texte

In nomine sancte et individue Trinitatis, ego Godescalcus, Dei miseratione Atrebatensis episcopus, notum esse volo tam futuris quam presentibus, quia cum duas garbas decime partis illius de Geronttison, que est in parrochia de Lucsheu, laicorum deditione spontanea, qui eas aliquamdiu licet injuste tenuerant, receptas tenore pacatissimo in manu mea haberem, ipsas nimirum in prima episcopatus mei sinodo ab omni cujuslibet exactione liberas et solutas ad honorem Dei omniumque Sanctorum ejus necnon pro mea meorumque salute antecessorumque meorum requie ecclesie Furnensi Sancti Nicholai donavi. Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant sigilli mei impressione confirmari precepi, eos vero qui huic confirmationi nostre quacumque occasione obviare presumpserint, anathematis vinculo quousque condigne satisfecerint innodamus. Factum est hoc presentibus domno et confratre nostro Milone Morinorum epischopo, Phylippo, Milone archidiaconis ejus, Luca archidiacono nostro, Clarebaldo preposito, Nicholao decano, Frumaldo, Rodlando, Wifrido canonicis, Theoderico fratre meo. Presentibus etiam Fulcone abbate de Hasnon, Parwuino Camberacensi abbate, Baldewino abbate de Merul aliisque quamplurimis venerabilibus personis.

Bibliographie

TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 107, p. 123-124

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

[non indiqué] ([non indiqué])

Comment citer cette notice

Acte n°200728 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte200728/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.