Godescalc évêque d'Arras pour Corbie (abbaye Saint-Pierre)

<<</>>>

NuméroF00090

Genrecharte

Date (fourchette)entre 25/10/1154 et 21/09/1151

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Amiens



Auteur

Godescalc évêque d'Arras

Bénéficiaire

Corbie (abbaye Saint-Pierre)

Regeste

Godescalc, évêque d'Arras, notifie que Robert de Béthune a renoncé en faveur de l'abbaye de Corbie à toute prétention sur ses terres censales de Monchy.

Texte

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Godescalcus, divina miseratione Attrebatensium dictus episcopus, quod in nostri presentia bene statutum est, litterarum memorie commendans tam futuris quam presentibus notificari idoneum duxi. Itaque querela inter Robertum advocatum Betunie et abbatem Nicholaum et monachos Corbeienses diu ventilata, tandem firma pace, ut in hac prescriptione et subscriptione continetur, terminata est. Siquidem apud villam eorum Monciacum, que subjacet advocationi Roberti, terras annuatim ipsi censuales monachi a rusticis emerant. Unde quod sui juris erat perdere nolens, adversus monachos contendebat. Tandem vero, Dei et sancti Petri amore commotus et de salute animarum patris et matris sue et sui ipsius et uxoris et filiorum sollicitus, quicquid rei illius in querela habebatur nobis libere et absolute idem Robertus in manu nostra dedit. Nos autem ipsius petitione predictis monachis perpetuo tenendum resignavimus et, ne aliquis successorum Roberti reclamator accederet, scripto commendari et sigilli nostri impressione confirmari precepimus, hac tamen conditione interposita ne deinceps terras predicto advocato censuales monachi sibi acquirere presumerent, nisi prius benivolentiam et assensum ipsius haberent. Hujus rei testes sunt in quorum presentia res definita est : Lucas archidiaconus, Petrus quoque Betunie decanus, Hugo advocati capellanus, Gervasius frater archidiaconi, magister Robertus de Albiniaco, Rollandus Betunie canonicus, Teodricus frater episcopi, Franco capellanus episcopi. De militibus Ilbertus de Carenci et Robertus frater ejus, Johannes de Beuri, Hugo de Ballolio, Johannes de Fossa, Warinus de Antom, Wenemarus de Bito, Gillelmus frater ejus, Balduinus de Atrebato ejusdem advocati cognatus, Robertus de Hersin, Esprinerus, Willelmus de Obeic.

Bibliographie

TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 106, p. 122-123

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

[non indiqué] ([non indiqué])

Comment citer cette notice

Acte n°200727 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte200727/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.