Alvise évêque d'Arras pour Gand (abbaye Saint-Pierre)

<<</>>>

NuméroF00080

Genrecharte

Date (fourchette)entre 06/09/1147 et 06/09/1146

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Tournai



Auteur

Alvise évêque d'Arras

Bénéficiaire

Gand (abbaye Saint-Pierre)

Regeste

Alvise, évêque d'Arras, notifie l'accord qui met fin à la querelle opposant, au sujet de leurs droits respectifs à Douchy, l'abbaye Saint-Pierre de Gand à Thierry de Wallers.

Texte

Alvisus, Dei gratia Attrebatensium episcopus, cunctis fidelibus in perpetuum. Diu habita contentio inter abbatem Sancti Petri Gandensis et Theodericum de Walirs in presentia nostra, mediantibus multis venerabilibus personis, demum Deo juvante, in hunc modum decisa est ac certa diffinitione sedata. Castellum, quod construxit Theodericus in villa Sancti Petri Gandensis, que Dulciacus nuncupatur, per misericordiam abbatis ibidem remanebit sine aliquo tamen augmento vel supplemento lapideo. Werra autem si ex participatione excreverit, Theodericus et posteri ejus per castellum illud neminem werriabunt, ne forte aliqua pro occasione curtis aut villa Beati Petri ab aliquo gravius ledatur. Introitus quoque domus illius, quem versus meridiem paraverat, ad aquillonem dirigetur ; non cambam nec furnum in villa faciet sed de furno abbatis dabit major jus suum, sicut ceteri de villa hominum. Item de molendino molturam. Cetera etenim omnia, que antiqui majores injuste in villa se habere dicebant, scilicet in messoribus, in tricuratoribus, et tam in silva quam in curia, Theodericus cum filiis suis fide et juramento penitus effestucavit. De placitis etiam majoribus vel minoribus nichil habiturus est. Presertim, si aliqua terra venalis oblata fuerit majori, non licet nec debet eam emere vel in vadimonio accipere nisi per licentiam ecclesie vel abbatis. Verumptamen si forte aliquis terram propinqui sui de mortua manu a preposito requisierit, major, acceptis VI denariis qui de jure suo sunt, cum prepositus jusserit, reddere debet terram postulanti. Si vero aliquo pro emulatione aut pro majus accipiendi cupiditate, verum aliqua pro occasione reddere terram dissimulaverit, prepositus faciet coram scabinis donationem requirenti terram, que rata et firma permanebit. Ceterum notum facimus, quod Theodericus et filii ejus omnes decimationes de omni terra, que Machelmi-terra dicitur, pro suis suorumque animabus concesserunt et dederunt ecclesie Beati Petri Gandensis in perpetuum. Preterea si Theodericus et heredes ejus, qui hanc villicationem post ipsum tenuerint, in abbatem aut in hiis, que abbatis sunt, deliquerint, si legitime moniti fuerint, ad justiciam ejus in camera sua venient de opponendis responsuri tanquam de feodo abbatis homines sui essent. Siquidem si aliquod ex predictis capitulis contumaciter infregerint et abbate super hoc episcopo Attrebatensi conquestus fuerit, si aliqua vocatione atque dilatione ab eo excommunicabuntur, hec omnia, que audistis, fratres, hujus compositionis capitula, Theodericus et filii sui inconvulse se tenere fide et juramentis affirmaverunt. Denique hunc modum pacis huncque modum concordie attestantur venerabiles et religiose persone. Signum domni Alvisi episcopi. S. Leonis abbatis Sancti Bertini. S. Walteri abbatis Sancti Martini Tornacensis. S. Walteri abbatis Sancti Amandi. S. Gossuini abbatis Acquicinensis.

Bibliographie

TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 94, p. 108-109

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

[non indiqué] ([non indiqué])

Comment citer cette notice

Acte n°200717 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte200717/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.