Alvise évêque d'Arras pour Corbie (abbaye Saint-Pierre)

<<</>>>

NuméroF00072

Genrecharte

Date (fourchette)entre 1144 et 18/06/1131

Authenticiténon suspecté

Languelatin

Diocèse Amiens



Auteur

Alvise évêque d'Arras

Bénéficiaire

Corbie (abbaye Saint-Pierre)

Regeste

Alvise, évêque d'Arras, concède l'indulgence de quarante jours à ceux de ses diocésains qui assisteront à Corbie à la procession des corps saints.

Texte

Ego Alvisus, Dei gratia sancte Atrebatensis ecclesie minister et servus, omnibus fidelibus per episcopatum nostrum constitutis, salutem in Domino Jhesu. Antiqua et laudabile patrum institutione diem in Corbeiensi ecclesia condictum esse audivimus, quo corpora sanctorum inibi quiescentium extra muros ad locum huic officio deputatum cum maxima, ut dignum est, reverentia et frequentia populorum illuc e diversis partibus confluentium deferrentur. Ad hanc igitur tam honestam consuetudinem hactenus in prefata ecclesia annuatim conservatam atque auctoritate apostolica et assensu domini Ambianensis confirmatam, nos quoque pari voto, quantum nobis est, assensum et voluntatem nostram omnimodis adaugentes, omnibus per episcopatum nostrum fidelibus constitutis per presentia scripta mandamus ut quicumque ob sanctorum reverentiam die et loco predicto interesse curaverit, et de facultatibus propriis Deum in sanctis suis mirabilem honoraverit, quadragesimam unam injuncte penitentie a nobis per Dei gratiam sibi relaxatam esse noverit. Si quis autem illuc euntes sive redeuntes in aliquo perturbare presumpserit, apostolicam auctoritatem secuti eum anathematis vinculo innodamus quoadusque resipiscat et ecclesiae Dei et ei cui injuriam intulerit digna emendatione satisfaciat. Valete.

Bibliographie

TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 84, p. 99-100

Responsable

Benoit Tock

Source de l'édition

[non indiqué] ([non indiqué])

Comment citer cette notice

Acte n°200709 dans Chartae Galliae. Edition électronique: Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2014. (Telma). [En ligne]http://www.cn-telma.fr/chartae-galliae/charte200709/. Date de mise à jour : 16/09/11. Première version : 10 juin 2010.