« aposcripta-12656 »


Général

  •  
    Alexandre III (1159-1181)

  •  
    Tous les fidèles du Christ présents et futurs

  •  
    VI idus maii, anno decimo octavo

  •  
    1177/05/10


  •  
    Venise

  •  
    Titre, général (littere gratiose, cum filo serico)

  •  
    [n.c.] n. c.

  •  
    Ici reprise de PL 200, c. ??, d'après Verci

  •  
    Verci, Storia della Marca Trivigniana, I, 22.

  •  
    [FAUX] Bulla indulgentiarum ecclesiae S. Marci Venetiarum concessa [PL].

  •  
    Alexander episcopus, servus servorum Dei, universis Christi fidelibus praesentibus et futuris, salutem et apostolicam benedictionem.
    Licet ad omnes sanctae Romanae Ecclesiae fideles munificentiae nostrae dexteram debeamus extendere debitricem, maxime tamen spiritualis gratiae praerogativam nos decet illos attollere, et dignioribus beneticentiae nostrae favoribus ampliari, quod se nobis et sanctae Romanae Ecclesiae ferventiori devotione exhibent, et in fide stabiles et in opere fideliter efficaces.
    Sane igitur cupientes ut ecclesia S. Marci Venetiarum Castellanae dioecesis praeeminentioribus frequenter honoribus, et ut Christi fideles eo libentius devotionis causa confluant ad eamdem, manusque ad conservationem ejusdem promptius porrigant adjutrices, quo exinde dono coelestis gratiae conspexerint se ibidem uberius refertos, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus auctoritate confisi omnibus vere poenitentibus et confessis et contritis, qui dedit Ascensionis Domini nostri Jesu Christi a vespere vigiliae ipsius usque ad vesperam ejusdem diei dictam S. Marci Ecclesiam devote visitaverint annuatim et manus ad ejus conservationem porrexerint adjutrices, plenam omnium peccatorum suorum absolutionem concedimus ; insuper per septem dies dictum festum sequentes, et quilibet ipsorum dierum de injungendis ipsorum poenitentiis septimam partem misericorditer in Domino relaxamus, praesentibus perpetuis temporibus duraturis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostrae concessionis et relaxationis paginam infringere, vel ei ausu temerario contraire.
    Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum atque in extremo judicio districti judicis ita crudeliter permultari.
    Datum Venetiis apud S. Marcum, VI idus maii, pontificatus nostri anno XVIII.

  •  
    La PL donne cette lettre pour fausse.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 160221 (aposcripta-12656), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/aposcripta/notice/160221 (mise à jour : 28/02/2021).